# Historia anatomica 31.1-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 31.1 to 31.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/31.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/31.1

EORVM QVAE IN HISTORIAE CONTEXIV. CCCVRRVNT, CONTROVERSA ENODATIO. QVAESTIO PRIMA. De partis definitione. ERE ANATOMICA multi quidem scripserunt; sed pauci illa explicare & in perspicuam lucem proferre conati sunt, quae in historia anatomica obseruantur inuoluta, summenque ardua. Ego amicorum suasu, & multorum precibus victus, singularum partium historiam describere sum ac gressus, cui disceptationes omnes anatomicas, commentariorum instar. subrexere, & quicquid beata Graecorum, & Arabum, ea de re mihi astillarunt vbera, in publicum effundere expromereque institui, non speciosis & politis verbis (nam verbi lenocinium deformat plerumque venustam sententiae faciem sed significantibus, & interdum barbaris dictionibus. Quoniam vero, non grauiora tantum consectari sed etiam in rudiorum gratiam in leuioribus ludere consilium est, lubet à partis definitione disceptationes nostras inchoare. Pars, particula, membrum, locus, apud Hippocratem & Galenum, sepe sunt synonyma. Oculum ait Galenus primo methodi) membrum vocamus, nec enim, siue membrum, siue pars dicatur, quicquam interest; si quis dixerit oculum esse partem & non membrum, vel membrum, & non partem, à me dissentiet minimè. Primo de locis affectis, Non solum (inquit) recentiores Medici, sed veterum quoque non pauci, corporis particulas, locos nominare consueuerunt. Hippocrates, partes, locos appellat libro περὶ τόπων τῶν κατʼ ἀνθρώπον, id est de locis in homine, & libro de victus ratione in acutis: sunt tamen, qui membrum à parte, & particulam à loco distinguant. Aristoteles, ea tantum corpora, quae ex diuersae naturae partibus constant, membri nomine insignienda vult, vt caput, pedes, manus: quae verò similaria sunt, partes appellat propriè. Theodorus apud Aristotelem, loci, & partis nomen, latiùs patere existimat quam membri. Idem sentit Galenus sexto methodi. oculum enim, & partem & membrum appellare licet, corucam tunicam partem, non membrum. Sed quoniam Philosophantes non de verbis, sed de rebus solicitos esse oportet, nobis, qui aucupes verborum non sumus, nihil interest partem, particulam, membrum aut locum voces; praestat partis naturam definitione ἐσιωôn, explicare. Auicenna fen prima primi, doctrina quinta, capite primo, partem definit, corpus ex prima humorum permixtione genitum; vt humores ex prima constant ciborum mistura, & cibi ex Elementis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
