Latin
31.7 to 31.9
André Du Laurens, Historia anatomica 31.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Sed preßior est, &nimis angusta hęc Arabis definitio, quippe quae solis homogeneis, non eterogeneis conueniat. Quis enim non videt, dißimiles particulas ex similaribus immediatè, non ex prima humorum miscella ortum ducere? hoc expressis &apertissimis verbis docuit Galenus primo de elementis: vbi compositas partes, immediatè ex simplicibus: simplices, ex humoribus: humores, ex alimentis: alimenta ex elementis conflari scribit. Qui Arabis partes tuentur, definitionem hanc materialem esse, non formalem, asseuerant: nam &similares &dissimilares in materia communicant: forma autem, &ratio vtrarumque diuersa; sed non vident definitionem οὐσιώδη, formam, quę praecipua pars est essentiae, &quae dat esse rei, exprimere debere. Aponensis partem definit, corpus solidum &spissum, ex humiditatibus genitum, nature viribus insignitum. Sed eodem hęc definitio laborat vitio: simplices enim tantum, non dissimilares complectitur. Extant duę apud Galenum partis definitiones: quarum prior primo methodi cap. 5. &1. de elementis, cap. 6. Altera, primo de vsu partium scripta legitur. Illic, partem definit, quicDiotted by Google Institurum autoris. Pars, particula, membrum locus, sunt synonyma. Partis definitio ab Auicenna tradita improbatur.