# Historia anatomica 31.7-9

André Du Laurens, Historia anatomica, 31.7 to 31.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/31.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/31.7

Sed preßior est, & nimis angusta hęc Arabis definitio, quippe quae solis homogeneis, non eterogeneis conueniat. Quis enim non videt, dißimiles particulas ex similaribus immediatè, non ex prima humorum miscella ortum ducere? hoc expressis & apertissimis verbis docuit Galenus primo de elementis: vbi compositas partes, immediatè ex simplicibus: simplices, ex humoribus: humores, ex alimentis: alimenta ex elementis conflari scribit. Qui Arabis partes tuentur, definitionem hanc materialem esse, non formalem, asseuerant: nam & similares & dissimilares in materia communicant: forma autem, & ratio vtrarumque diuersa; sed non vident definitionem οὐσιώδη, formam, quę praecipua pars est essentiae, & quae dat esse rei, exprimere debere. Aponensis partem definit, corpus solidum & spissum, ex humiditatibus genitum, nature viribus insignitum. Sed eodem hęc definitio laborat vitio: simplices enim tantum, non dissimilares complectitur. Extant duę apud Galenum partis definitiones: quarum prior primo methodi cap. 5. & 1. de elementis, cap. 6. Altera, primo de vsu partium scripta legitur. Illic, partem definit, quicDiotted by Google Institurum autoris. Pars, particula, membrum locus, sunt synonyma. Partis definitio ab Auicenna tradita improbatur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
