# Historia anatomica 310.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 310.5 to 310.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/310.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/310.5

Magnitudo hepatis non eadem omnibus animalibus, sed homini quam caeteris eius moles amplior, tum quia rariorem & tenuiorem habet cutim, vnde majus effluuium; tum quia plures edit functiones, quae nonnisi à spiritibus, spirituum autem materia sanguis est. Timidis, heluonibus & abdomini natis majus esse creditur. Hepar organum est nobilissimum, pluribus coagmentatum particulis; carne constat sibi propria, tum venarum cauae, & portae radicibus, tertio arteriolis, quarto surculis arteriarum, modò cauis bilem in vesiculam deferentibus, demum neruulis, postremò tunicula praetenui totum corpus inuestiente. Caro propriam visceris substantiam compiet, & ea ratione carnosum viscus dicitur Hippocrati. Gerit autem caro hęc similitudinem sanguinis concreti, & velut ardore tosti: primus Erasistratus παρέγχυμα appellauit, vulgus affusionem. Eius vsum hunc agnouerunt veteres, vt vasis affunderetur ne cohaererent: tum vt puluinaris instar & mollioris substerniculi vasa fulciret, stabilirentque. Postremò, vt calore suo venarum hęmatosin promoueret, non secus ac epiploon, lien & circumiectę partes ventriculi coctionem iuuant. Nos diuiniorem carnis agnoscimus vsum; vt scilicet propria & insita vi sanguinem vera & expressa specie, temperie, rubore ornet ac perficiat.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
