Latin
313.5 to 313.7
André Du Laurens, Historia anatomica 313.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Elegantiùs multò triplicem agnouit spiri tum antiquitas, quia tres animae facultates, naturalis, vitalis, animalis: tria principia, cerebrum, cor, hepar: tria vasorum genera, venae, arteriae, nerui. Animalem dari spiritum &docuit sexcentis in locis Galenus, &rationes suadent quamplurimae. Quorsum enim tot sinubus excauatum est cerebrum? Quorsum plexus illi arteriolarum labyrinthei? quorsum neruorum tam variae propagines? Sed de hoc fusiùs libro quarto. Vitalem nemo adhuc negauit, nec fuit etiam Poëtis incognitus: Est Deus in nobis, agitante calescimus illo. De naturali tantùm disceptatur; hunc è numero spiritum expungunt quamplurimi. Non indiget (aiunt) naturalis facultas vehiculo, cùm singulis partibus sit insita: I. De loc. affect. 12. Methodi, &in Arte parua. Deinde nulla est naturalis spiritus materia, quia nulli ductus, per quos ad hepar feratur aër. Quin &nullus est generationis locus, quia nulli in hepa te, vt corde, &cerebro, sinus. Adde quòd tubi &canales nulli inueniuntur, per quos in vniuersum corpus excurrat; venarum enim tunicae tenuiores sunt, quàm vt aethereum spiritum continere queant. Et sanè Herophilus ea ratione arteriam vena sextuplò crassiorem putat, quòd spiritum contineat, qui ob tenuitatem nisi densiore concluderetur pariete, facilè vanesceret. Praeterea cùm spiritus dicantur Hippocrati ὁρμῶντα, id est, impetum facientia, pulsarent eo impetu venae, si spiritum continerent; non secus ac arteriae. Postremò, demus per venas ferri hunc spiritum, quo pabulo conseruabitur? Calidum enim ait summus Dictator) frigido moderato nutritur: sed aër ad venas nullus fertur. Haec &similia proponunt qui Quot sint spiritus. Argenterius vnicum statuit spiritum. Quidius. Nullum dari naturalem spiritum.