# Historia anatomica 314-2

André Du Laurens, Historia anatomica, CONTROVERSIAE ANATOMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/314-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/314-2

spiritum naturalem negant. Quae si aequa lance ponderentur, leuia proculdubio lectis ingeniis videbuntur. Nunquam spiritum hunc negauit Galenus, sed de eo tantùm dubitauit: & videtur etiam capite 5. libri 12. Methodi, de vitali aliquantulum dubitasse, cùm tamen certissimum sit in arteriis hunc contineri. Apertissimè 6. De vsu partium, in venis paucissimum, eumque νεφελώδη, id est, caliginosum spiritum contineri scribit Insitam esse facultatem naturalem admittimus; sed quoniam fugax est insitus singularum partium calor & spiritus naturalis, δυνάμει tantùm est, influente quodam simili, quo excitetur, indiget. Volunt Arabes hoc naturali spiritu quasi vectore & duce fieri in vniuersum corpus sanguinem. Licèt enim pars quaelibet, magnetis instar, familiarem succum prolectet, non tamen è distantissimis locis id praestare potest. Sic lapis heracleus plus aequo distans, ferrum; sic electrum distantes plus aequo paleas non trahunt Materiam spiritus agnoscunt aduersarij aërem, cui ad hepar ductus patent nulli. Quomodo igitur & conseruabitur & reficietur naturalis ille hepatis & venarum spiritus? marcescet proculdubio conuenienti pabulo defraudatus. An ignorant πῶν τὸ σῶμα Hippocrati σύμπνοιν καὶ σύῤῥουν, id est, omne corpus transpirabile esse & transfluxile? Spiritus hic crassus & nubilosus pauco aëre fouetur, sola transpiratione reficitur. Transpiratio haec in caua hepatis parte per arterias perficitur; in gibba verò & conuexa licèt arteriae nullae sint, adest tamen diaphragma, cuius perenni motu, velut flabello, praecordia ventilantur. Nulla (aiunt) in hepate cauitas, nulla cisterna, nullus ergo generationi relinquitur locus. Audacissima sanè conclusio; sed audeamus nos cum Galeno fortiter. Non fuit necessarius in hepate sinus, vt in corde: ea enim sola viscera, quae vel receptura essent vel mandatura confertim vberem copiosamque materiam, cauitate ampla indiguerunt; minimè verò quae sensim & modicè. Vitalis spiritus tenuissimus vt celerrimè exhauritur, ita citissimè reficiendus, non potest autem copiosus affluere, nisi confertim & ἀρρόως: necessaria itaque illius generationi est cauitas, non secus ac pulmoni nutriendo amplissima dicauit vasa Natura: At naturalis spiritus crassior vt tam citò non effluit, ita confertim affluere non debet; sufficiunt ergo venarum plexus illius generationi. Venas ineptum esse continendo & deducendo spiritui naturali organum obiiciunt, quòd tenuiores sint eorum tunicae, & motu agitentur nullo. Nos crassiorem spiritum denso pariete nolumus concludi. Venas autem ideo non moueri existimamus, quòd facultas σφυγμικὴ, id est, vis pulsifica à corde ad eas non deriuetur, & arterias non à contento feruore & spiritu agitari putamus, sed à sola vitali facultate, vt disputabitur libro octauo. Postremò conclusum in venis spiritum transpiratione foueri, refici & conseruari volumus, habet enim quaelibet vena suam arteriam perpetuò comitem, & fiunt quamplurimae venarum & arteriarum anastomoses. Est ergo naturalis quidam spiritus facultatis & sanguinis crassioris vehiculum, ab hepate per venas in omne corpus effusus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
