# Historia anatomica 314-3

André Du Laurens, Historia anatomica, HISTORIA ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/314-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/314-3

HISTORIA ANATOMICA. De vesicula fellea. CAP. XX. 1Α αἱμάτωσις coctione perficitur, coctio autem omnis à caloe est, cuius imperio quę homogenea sunt, vniuntur, quae dissimilia, separantur: non potuerunt chyli omnes partes, quę diuersi erant generis, in dulcem & puniceum sanguinem commutari; sed aliae in amarum & flauum; aliae in atrum & acidum; aliae in serosum & salsum conuersae sunt; ita vt coctionis huius tria sint excrementa; vnum grauius magisque terrenum faeci respondens, melancholicum succum dicunt; alterum leuius magisque aëreum quod per summa innatat, flori consimile, bilem vocant; tertium aqueum & serosum.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
