# Historia anatomica 315.4-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 315.4 to 315.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/315.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/315.4

Alter ductus ad duodenum fertur, quo vesicula mutua humoris cognatione & familiaritate aliquantulum oblectata, eum ad intestina detrudit, vt acumine eius quasi adhibito stimulo tardiora ad excretionem intestina irritentur & cibi reliquiae abstergeantur. Meatus hic inter duas intestinorum tunicas non solùm obliquo & tortuoso ductu inseritur, sed etiam membranulas habet tanquam ostiola, quae bilis refluxum impediant. Ita quid quid clamitent recentiores, bilis ab hepate rectà ad vesiculam primùm fertur, & ab ea per alium ductum in intestina expellitur: non autem ab hepate primùm ad intestinum, & ab eo ad vesiculam, vt in Controuersiis disputabitur contra Fallopium; id enim impediunt valuulae in vtroque ductu conspicuae: eas autem facilè deprehendes, si fistulam in eum ductum immiseris, qui variè in hepar diuaricatur; inflata enim fistula videbis vesiculam non intestinum distendi; si verò altero tubulo vesicam inflaueris, intestinum, non hepar distendi comperies; ita peruius erit tibi, ab hepate ad vesiculam, & ab hac in intestinum ductus. Caeterùm duc illi ductus communem habent in medio, ceruicem versus, canalem, quo & trahit vesicula bilem & eandem pellit, sed diuersis temporibus. Fertur autem qui à ceruice ad hepar inseritur canalis, non recto, sed obliquo ductu, quia vesiculae situs in caua resimaque hepatis parte latitans id impediebat. Tertius interdum reperi

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
