# Historia anatomica 316.1-5

André Du Laurens, Historia anatomica, 316.1 to 316.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/316.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/316.1

CONTROVERSIAE ANATOMICAE. An vesicula bilem trahat, eaque nutriatur. QVAESTIO XXIII. ESICVLAM iecoris cauo alligatam flauo & amaro succo ferè semper turgidulam, nemo est Anatomiae sacris quantumuis leuiter initiatus, qui saepè non obseruauerit. Sed an sponte ad vesiculam feratur succus, an trahatur ab ea, an vi iecoris amandetur, non ita est exploratum. Ferri sponte & Natura sua, id est, sola elementari forma, nemo nisi amens dixerit: pellitur ergo aut trahitur. Vtrumque voluit Galenus, vtrumque suadet ratio; licet subtilissimus Fallopius pelli tantùm ab hepate non trahi à vesicula bilem existimarit, contra quem sequenti capite disputabitur ex professo. Enimuerò pelli ab hepate bilem eius natura satis declarat: excrementum est tota natura & qualitate hepati noxium; excerni igitur debet, imò celeriùs quàm reliqua duo superuacua extruditur, quia acriores sunt eius morsus; & ea ratione bilis conceptaculum hepatis cauo affine & connexum visitur, lien verò & renes longiùs sunt dissiti. Trahi autem à vesicula bilem docet Galenus 4. ac 5. De vsu partium, & vesicae ac ductuum eius conformatio satis superque suadent: cùm enim plures sint ductus cholidochi, in intestina potiùs decliuiora quàm in vesiculam, cuius situs elatior est, decumberet bilis, nisi peculiaris adesset & ingenitus vesiculae tractus. Trahit ergo amarum succum, eumque sincerum, & nullo benigno succo perfusum. Verùm an nutritionis gratia, an qualitatum cognatione quadam, an potius incognita nobis proprietate bilem prolectet vesicula, quaesitum est olim, & hodie disceptatur inter doctos. Edidit hac de re paradoxon Iobertus, vultque bile ali vesiculam, vt lienem melancholico succo, & renes seroso sanguine. Poterit haec opinio his rationibus stabiliri. Axioma est Philosophicum & Medicum, quod libris de naturalibus facultatibus saepe inculcauit Galenus, nihil trahere propter ipsum trahere, sed vt eo fruatur, id est, tractionem omnem alicuius finis gratia suscipi. Trahit bilem vesicula, ergo vt ea nutriatur: hoc vesiculae suadet color; tota enim flaua est per assimilationem bilis. Quinetiam perexiguae sunt & capillares venae, oculorum aciem ferè effugientes, quae per vesiculae tunicas sparguntur. Quomodo igitur interiorem eius substantiam rigare poterunt?

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
