Latin
316.6 to 316.7
André Du Laurens, Historia anatomica 316.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit, quòd bile ali pulmones scriptum testatumque reliquit Galenus; cur ergo vesicula ignobilior, bile aliquantulum impuriore non nutrietur? Haec &similia proferunt, qui tractionem bilis, nutritionis gratia perfici instituique putant. Nos Galeni auctoritate &validioribus rationibus fulti, vesiculam bile non nutriri, sed sanguine per venas delato, tractionemque hanc alterius finis gratia suscipi audacter asseueramus. Scribit Galenus 5. De vsu partium, cap. 7. ambas vesicas cum sincerum excrementum inutile alendo alliciant, vasis sanguifluis, id est, venis eguisse, quorum ministerio alerentur. Cap. 12. lib. 5. quaerit cur ventriculo &intestinis gemine sint tunicae, vesicis autem ambobus vnica tantùm propria. Respondet, quia in vesicis nulla futura est eorum quae continentur coctio, nulla ergo nutritio. Auctoritati fauet &astipulatur ratio. Omnis nutritio fit assimilatione: bilis assimilari nequit, quia excrementum est, non quantitate sola, sed qualitate tota noxium. Sed &cùm nihil frustra moliatur Natura, quorsum venulas duas, cysticas dictas construxit, nisi ad eius nutritionem? Exiles sunt (fateor) sed tanta earum est amplitudo, quanta ad nutritionem exigui corpusculi &exanguis requirebatur. Flauescit (aiunt) vesicula, ergo per assimilationem bilis. Inepta sanè conclusio: flauescit colum intestinum conta ctu vesiculae, exudante succo per tunicas; at quis colum bile illa nutriri vnquam dixerit?