# Historia anatomica 319.5-8

André Du Laurens, Historia anatomica, 319.5 to 319.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/319.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/319.5

Ceruo & damae deesse notatum est, atque etiam equo, mulo, asino, vitulo marino, ceruis Achainis cognomine, fel contineri in cauda creditur, elephanto quoque vt & delphino iecur sine felle. In Euboeae Calcide nullum pecori, in Naxo praegrande geminumque. Iam verò si vt sentit Fallopius ideò verisimile est ab hepate bilem primùm ferri ad intestinum, quia breuior est ductus, liceat eadem in eum iacula retorquere: Refluet ergo ab intestino ad hepar potius, quàm vesiculam bilis, quia non ita obliquus est ductus; ita nullus erit diuerticuli vsus. Sed missis ra tionum momentis experientiam nostram proferamus. Dico à iecore ad vesiculam ferri ductum conspicuum peruiumque canalem, non autem à iecore ad intestinum; à vesicula verò ad duodenum patet canaliculus alter, non à duodeno ad iecur. in vtroque ductu valuulae adsunt bilis refluxum impedientes. Id facilè deprehendes si fistulam in hepatis ductus immittas & infles, videbis statim vesiculam priùs inflari, quàm intestina, quia peruius est ab hepate ad vesiculam ductus: quod si in vesicula imponas tubulum, inflabitur intestini ductus, non iecoris, ita fertur bilis ab hepate primùm ad vesiculam, à qua mox in duodenum extruditur. Concludamus ergo, trahi à cauis hepatis bilem à vesicula, in ea retineri ad tempus, tandemque stato & soli Naturae cognito tempore amandari in intestina. Haec fuit admirandi Hippocratis libro 4. De morbis, Galeni & veterum omnium sententia à scholis nostris recepta. At vbi tantus est sapientum virorum consensus & vetustatis totius authoritas, non facilè moueor quòd vnus vel alter ingenij lasciuia quadam dissentire videntur. Caeterùm ne quid ad perfectam horum ductuum historiam desiderari possit, animaduersione dignum est, posteriorem ductum, quo vesicula sese exonerat, interdum duplicem esse, id est, duas esse illius propagines, quarum altera ad ventriculi fundum, altera ad duodenum fertur: meminit horum ductuum Galenus 2. De temperamentis, & in Arte parua, & Vesalius se mel se obseruasse affirmat.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
