# Historia anatomica 32-3

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/32-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/32-3

QVAESTIO II. E PARTIVM Principatu nobilis existit inter Medicos & Philosophos controuersia. Summus ille naturę genius & interpres Aristoteles, secundo de partibus animalium, cap. 7. & 10. tertio de partibus animalium, cap. 4. secundo de generatione animalium, libello de vita & morte, libris de somno & de causa motus animalium, vnicam statuit principem partem, vnicum vult esse principium, quod omnes facultates sinu complexuque suo contineat: Eiusmodi putat esse cor, venarum, arteriarum & neruorum scaturiginem, caloris, spirituum & viuifici nectaris fontem vberrimum, primam & vnicam conficiendi sanguinis officinam, denique vegetantis, sentientis & ratiocinantis animę sedem ac domicilium. Hunc sequuti sunt Auerrhoes secundo collectaneorum, Aphrodiseus primo de anima, aliique ex Gręcorum & Arabum familia quamplurimi. Ad huius sententię confirmationem, rationes afferunt probabiles quidem & veri specie quadam adumbratas, sed non necessarias. Praestat, (inquiunt Peripatetici) vnum principium statuere quam plura: Quod enim principij rationem subit vnum necessario sit oportet: Nam si vna est numero animalis anima eaque indiuidua, aut vnum esse oportet totum animalis corpus, aut eius aliquam principem partem vnam: non sunt enim sine necessitate entia multiplicanda; & quemadmodum in vniuerso, quod oculis cernimus vnicum est principium, quod primum mouens, primus motor dicitur Aristoteli octauo Physicon. Οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανιὴ, εἰς κοιρανὸς ἔστο. Haud multos regnare bonum est, Rex vnicus esto. Ita in microcosmo, vnicum statuendum est principium, vnicus princeps, eiusmodi erit cor;

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
