Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 320-2
Unproofread scanNot analysed yet
HISTORIA ANATOMICA. De liene. CAP. XXI. VEMADMODVM agricolae foecundas segetes lupinis circumdant, vt allecto terrę amarore letius dulciusque euadat triticum: ita ex aduerso hepatis lienem construxit Natura, vt expurgato faeculentis sordibus hepate, &crassa ac lutulenta succorum illuuie hausta, purior illustriorque reddatur sanguis. Hac ratione splen risus organum dicitur apud Viaticum: &Plato lienis hunc agnouit vsum, vt hepar speculi modo nitens, atque perspicuum ad imagines exprimendas redderet. Hoc depurandi sanguinis munere si frustretur lien, mirum dictu est, quàm grauia inde emergant &suscitentur symptomata. Nam &spiritibus tenebrae offunduntur, &tetra ad cor cerebrumque effertur anathymiasis, &liuet pallentque vniuersum corpus: vnde Stratonicus cytharoedus in Caria dicebat ambulare mortuos, quòd lienosi essent omnes. Situs est lien in hypochondrio sinistro ex aduerso iecoris: vnde 6. Epidem. ὠεριστερὸν per Pleonasmum dicitur; parte sui sima &concaua ad hepar &ventriculum vertitur; gibba verò ad spinarum costarum extrema. Quibusdam paulò elatiorem, aliis decliuiorem situm occupat. Horum meminit Hippocrates sect. 2. libri 6. Epidemion: Quibus lien deorsum vergit, his pedes &genua calent, nasus &aures frigent. Lienis figura pro ratione partium, quibus accumbit, varia est &multiplex.