# Historia anatomica 320-2

André Du Laurens, Historia anatomica, HISTORIA ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/320-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/320-2

HISTORIA ANATOMICA. De liene. CAP. XXI. VEMADMODVM agricolae foecundas segetes lupinis circumdant, vt allecto terrę amarore letius dulciusque euadat triticum: ita ex aduerso hepatis lienem construxit Natura, vt expurgato faeculentis sordibus hepate, & crassa ac lutulenta succorum illuuie hausta, purior illustriorque reddatur sanguis. Hac ratione splen risus organum dicitur apud Viaticum: & Plato lienis hunc agnouit vsum, vt hepar speculi modo nitens, atque perspicuum ad imagines exprimendas redderet. Hoc depurandi sanguinis munere si frustretur lien, mirum dictu est, quàm grauia inde emergant & suscitentur symptomata. Nam & spiritibus tenebrae offunduntur, & tetra ad cor cerebrumque effertur anathymiasis, & liuet pallentque vniuersum corpus: vnde Stratonicus cytharoedus in Caria dicebat ambulare mortuos, quòd lienosi essent omnes. Situs est lien in hypochondrio sinistro ex aduerso iecoris: vnde 6. Epidem. ὠεριστερὸν per Pleonasmum dicitur; parte sui sima & concaua ad hepar & ventriculum vertitur; gibba verò ad spinarum costarum extrema. Quibusdam paulò elatiorem, aliis decliuiorem situm occupat. Horum meminit Hippocrates sect. 2. libri 6. Epidemion: Quibus lien deorsum vergit, his pedes & genua calent, nasus & aures frigent. Lienis figura pro ratione partium, quibus accumbit, varia est & multiplex.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
