# Historia anatomica 320

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/320

Interdum vnicus simplexque est ille ductus, sed malè à Natura conformatus: & quibusdam in ventriculi fundum, aliis infra duodenum inseritur, illi bilem vomunt continuò, hi liquida & biliosa deiiciunt perpetuò; illi appellantur πικρόχολοι ἄνω, hi πικρόχολοι κάτω: vtrosque vocat Galenus biliosos ἔξει, habitu & conformatione. Haec vt illustriora euadant, annotandum, biliosorum hominum apud Hippocratem & Galenum duo esse genera. Sunt quidam biliosi τῇ φύσει, id est, naturâ: quidam ex euentu. Naturâ biliosi, vel tales sunt κράσει, id est, temperamento, vel ἔξει, id est, habitu. Temperamento quidem, qui hepate sunt calidissimo; hepar enim praecalidum, bilem gignit copiosissimam: habitu verò dicuntur biliosi, id est, conformatione, quorum ita conformata est vesicula, vt ad ventriculum aut ieiunum vsque excurrat canaliculus felleus; eos appellat Hippocrates libro De victus ratione in acutis, πικροχόλους ἄνω καὶ κάτω, biliosos supra aut infra: illi bilem vomunt perpetuò, refluente sursum bile, hi biliosa multa deiiciunt: ambo pituitosi esse possunt temperamento. Extat elegans historia apud Galenum, commentario ad sectionem secundam libri De victus ratione in acutis, de Paulo Rhetore & Eudemo Philosopho: ille toto temperamento pituitosus crebris vomitionibus torquebatur, erat autem illi astrictior aluus: huic biliosae deiectiones, vomitio bilis nulla. Hi omnes τῇ φύσει, id est, naturam, biliosi dicuntur. Sunt biliosi quidam ex euentu, id est, ascititio temperamento, vt qui in labore, vigiliis, ira corpus conficiunt, qui acribus vescuntur, salsis & piperatis. Caeterùm an vno & eodem ductu trahat pellatque bilem vesicula, dubitarunt multi. Scripsit nectericus quidam magnus Hippocratis interpres, sed in Anatome parum exercitatus, duos canales in vesiculae corpus inseri, quorum altero trahat, altero bilem pellat. Sed figmenta sunt haec & merae nugae. Vnicus enim ductus ad vesiculam fertur, quo & trahit, & excernit, sed diuersis temporibus: ab eo tamen ductu communi duo emanant surculi, alter in hepar variè diuaricandus, quo trahit tantùm, alter in duodenum inserendus, quo expellit tantum. Hoc voluit Galenus tertio De facultatib. naturalibus, cap. 13. Non est difficile (ait) tractionem & expulsionem diuersis temporibus per eundem meatum fieri, si ventris stomachus gula vocatus, non cibos tantùm ducit, sed etiam in nauseis contrario fungitur officio.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
