# Historia anatomica 321-2

André Du Laurens, Historia anatomica, CONTROVERSIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/321-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/321-2

CONTROVERSIAE ANATOMICAE. De lienis vsu contra Galeni calumniatores. QVAESTIO XXV. Erasistrati & Elienis vsu variae sunt & veterum & neotericorum sententiae. ErasiAristotelis stratus lienem frustra conditum existimauit. Aristoteles. libro 3. De opinio. part. animal. non nisi ex euentu necessarium esse scribit, licèt trahere aliquando à ventriculo excrementum, illudque conficere voluerit. Vtraque opinio nullis rationibus stabilita, in schola Medica iactaConuellitur. tionem nullam habuit. Norunt enim Medici Naturam optimum esse oeconomum, licèt ἀπαίδευτον, & illam Stoicorum πρόνοιαν: sciunt in structura corporis nihil esse fortuitum, nihil quod Sapientiae summae maiestatem non referat. Alexander Aphrodiseus sect. 2. Problem. Aretaeus lib. 1.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
