Latin
322.1 to 322.4
André Du Laurens, Historia anatomica 322.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
De caussis &signis chronicorum, &auctor libelli De respiratione, lienem sanguificationis organum esse volunt, hunc νόθον ἥ παρ, καὶ ὥσπερ ἀντίζυγον hepati appellant. In hoc praeparari &excoqui venosum sanguinem contendunt coniecturis quibusdam tantùm per suasi; quia structura vtriusque visceris similis est; quia in vtroque vasa sunt amplissima; quia solet Natura communes corporis ministros vel geminos facere, vel vnicum tantùm, eumque in medio locare, vt cor, ventriculum, vterum, vesicam os linguam, nares: quia ergo in dextris hepar, in sinistris lienem locauit, duo videntur esse organa vni eidemque actioni ministrantia. Sed leuiora sunt haec, quàm vt communem &in scholis receptam de lienis vsu sententiam labefactare possint. Quomodo enim potuisset Natura duo ita vasta &toti corpori famulantia viscera in medio subtus cor disponere? Quomodo rursus non superuacanea fuisset, si plura sanguinis conficiendi instrumenta condidisset, cui vnum sufficere poterat &debebat? Fuit Rondeletij opinio, lienem non esse humoris melancholici receptaculum, quia is humor totus dum naturalis est, in osseas &alias duras siccasque corporis partes impenditur, &cùm eius sit in nobis minima portio, fit vt excipiendis illis reliquiis, nulla pars dicata sit, vt neque sanguineis recrementis, quae magna ex parte sudoribus &insensili transpiratu abeunt. Pictauiensis quidam Medicus, libello quem edidit De liene, elegantissimo, nouum &inauditum lienis vsum commentus est. Vult praeparari in liene vitalem spiritum, id est, tenuissimum sanguinem, vitalis spiritus materiam, inde per lienis arterias in sinistrum cordis sinum ferri, ibique cum aëre misceri &perfici, perfectum in arterias omnes, tanquam tubulos &aquaeductus refundi. Rationibus satis validis &veri specie quadam adumbratis nouum hoc dogma stabilit. Vitalis (inquit) spiritus materia duplex est, aër &sanguis: vtraque praeparatione &attenuatione indiget: aër in pulmonibus praeparatur, sanguis verò nec in dextro cordis sinu, vi voluit Galenus, quiam à dextro ad sinistrum nulli sunt ductus aspectabiles, nec in pulmonibus praeparatur, vt existimauit Columbus: ergo in liene. Hoc &visceris structura &symptomata quae lienosos infestant, satis superque suadent. Viscus hoc etiam summi Dictatoris edicto lib. I. De morbis mulierum, ἀραιόν ἐστι καὶ σπογγοειδὲς, κείμενον κατὰ τὴν κοιλίὴν, rarum est &spongiosum, &velut alter pulmo.