# Historia anatomica 322.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 322.5 to 322.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/322.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/322.5

Quinetiam in eo, arteriarum adsunt plexus innumeri; at nusquam plexus, nisi ad elaborationem nouam. Sic in cerebro plexus mirabiles, in testibus labyrinthea vasa, in hepate venarum myriades: praeparando igitur attenuandoque vitali sanguini lienem destinauit Natura. Pręterea spleneticorum omnia symptomata, color liuidus, sudor foetidus, pediculorum prouentus, pedum inflatio, cordis palmos, caloris languidi & exoluti ac impuri Spiritus signa sunt certissima. Haec probabilia multis fortasse videri poterunt, quae tamen si ad veritatis libellum reuocentur, falsa & erroris plena aequus veritatis aestimator iudicabit. Namque, vt rem in pauca contraham, quomodo praeparatus in lienis plexibus vitalis ille spiritus per arteriam magnam ad sinistrum cordis sinum ferri poterit, cùm in aortae orificio tria adsint ostiola intus hiantia, foris autem clausa, ne quid per arteriam hanc cor ingrediatur? Hoc ipsum apertissimè docuit Hippocrates libello περὶ καρδίης, cuius verba, quia sunt quouis ne ctare suauiora, quouis sole illustriora, libenter ascribam. Osculis arteriarum tres pelliculae subornatae sunt rotundae, in summo velut circulus semisectus; & qui rerum periti sunt mirantur quomodo oscula & aortarum fines claudunt, & siquis corde exempto aliam auferat, aliam reclinet, neque aqua, neque flatus immissus in cor penetrarit; atque hae magis in sinistri ventriculi osculis exactius, & meritò sanè subornatae sunt. Haec Hippocrates. Ex quibus hoc colligo, si nihil per arteriam cor ingredi potest, quomodo sanguis ille in lienis plexibus attenuatus cor ingredietur vt putat Vimus: Scio quid respondeat quidam, membranulas illas constructas esse, non vt nihil omnino intret egrediaturve, sed ne simul ac semel & tumultuose quidpiam ingrediatur egrediaturve.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
