# Historia anatomica 323.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 323.1 to 323.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/323.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/323.1

Sed diuerticula sunt haec; debet enim copiosus sanguis confertim in cor ferri ad vitalis spiritus generationem, quod semicirculares impediunt membranae. Verùm contra hunc libro octauo fusiùs disputabitur, dum nobilem de praeparatione vitalis spiritus quęstionem agitabimus: haec obiter hoc loco dixisse sufficiat. Caeterùm, quod obiicit, ingentes & numerosas arterias in liene frustra non esse conditas, sed ad nouam sanguinis elaborationem, dico arteriarum lienis quatuor esse vsus. Primus, vt pulsatione sua feculentum expurgent, attenuentque sanguinem; secundus, vt crassum hunc sanguinem ex venis in substantiam lienis excidere solicitent; tertius, vt lienis natiuum calorem impuro eo sanguine inquinatum & penè obrutum, ventilent, ne languescat; postremus, vt vitalem facultatem lieni impertiant: ita inutiles non sunt tam insignes arteriae. Quae autem spleneticis contingunt symptomata, sanguinis sua faece non expurgati impuritate contingunt, & αἱματώσεως potiùs quàm spirituum officinae vitiata βλαστήματα sunt, id est germina. Sed & si lien praeparando vitali spiritui esset dicatus, cùm illius maxima sit ad vitam necessitas, in omnibus perfectis animalibus reperiretur; at multa sine liene viuunt & vitales conficiunt spiritus. Superioribus annis dissectum fuit Lutetiae cadauer iuuenis bene habiti, & sine liene inuentum: splenicus aderat ramus insignis in exiguum corpus glandosum desinens & venae duae haemorrhoidales faeculentum sanguinem expurgantes. Tradit Plinius libro vndecimo naturalis historiae, peculiare cursus impedimentum in liene esse; quamobrem inuritur quibusdam & per vulnus etiam exempto viuere animalia tradunt. Quae animalia parum habent faeculenti sanguinis ea liene carent, vitales tamen generant spiritus. Id testatur Aristoteles cap. 15. libri 2. de historia animal. Lien (inquit) magna ex parte omnibus quibus & sanguis, sed magnae parti eorum quę non animal sed oua partunt, lien vsque adeò exiguus est, vt ferè sensum effugiat, quod in auibus experimur, vt columbis, miluis, accipitribus, noctuis. His ita constitutis iam de lienis vsu sententiam nostram aperiamus. Volumus cum Galeno I. De sanitate tuenda, libro De formatione foetus, 6. De locis affectis, 2. De natural. facult. libro De atra bile, lienem ad feculenti sanguinis expurgationem constructum: propterea hunc ex aduerso hepatis locauit Natura, vt crassa ac lutulenta succorum illuuie hausta, purior reddatur sanguis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
