Latin
323.5 to 323.7
André Du Laurens, Historia anatomica 323.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc autem melancholicum succum mira prouidentia aut familiaritate nobis incognita allicit lien, non purum &impermistum, vt vesicula bilem, sed multo benigno succo &laudabili sanguine perfusum: quia, quę per ampla orificia succum trahunt, eum nunquam sincerum, sed alio humore adulteratum trahunt. Haustum hunc sanguinem, &delatum per splenicum ramum copia arteriarum attenuat, subigit, excoquit, sibi similem reddit, tandemque puriore eius portione alitur. Hoc indicauit Galenus, dum scripsit lienem sanguinem trahere crassiorem, quàm hepar, sed nutriri tenuiore: impurioremque ac squalidiorem sanguinis portionem nunc in fundum ventriculi, nunc in venas haemorrhoidales eructare. Haec vera est de lienis vsu Galeni &Medicorum ferè omnium sententia, quam rationum aliquot momentis confirmare lubet. Certissimum est in hepate vnà cum sanguine generari tria excrementa, vnum tenue, magisque aëreum, per summa innatans, bilem vocant; alterum crassius, magisque terrenum faeci respondens; tertium aqueum, &serosum. Bilis sua acrimonia magis proritans primùm amandatur; melancholicus succus lutulentus &impurus expurgatione indiget: ad expurgationem opus est conceptaculo, quod à coctionis officina non plurimum distet. Conceptaculum hoc nec est ventriculus, nec intestina, nec renes, nec venae cauae rami solus itaque relinquitur lien, qui insignem ramum splenicum à portae trunco &cauis hepatis excipit. Id indicant lienis color in omnibus ferè animalibus, ater aut subliuidus, necnon sapor acidus: at qualis in aliqua parte color efflorescit, talis dominatur humor. Praeterea lienem trahendae expurgandaeque faeci dicatum esse hęc docent: quòd lien obstructionibus &schirrhosis tumoribus maximè sit opportunus non ratione substantiae; rara enim est &fungosa, instar solidioris spongiae aut laeuioris pumicis; non ratione vasorum, amplissima enim sunt: ergo ratione humoris contenti; qui si tenuis esset, obstructiones &scirrhos non pareret. Hoc docuit Galenus 13.