Latin
CONTROVERSIAE
André Du Laurens, Historia anatomica 325
Unproofread scanNot analysed yet
Quaerit Galenus cap. 6. lib. 4. De vsu partium, cur renes duo, vnica vesicula, vnicus lien. Respondet, quia plurimum adest seri, minus bilis, minimum melancholici succi: serum tenuissimum est, melancholica faex crassissima, bilis media. Pauco igitur, crasso &difficulter mobili humori maximum &rarissimum organum suffecit; cauum autem esse non debuit, quia non erat subitò excreturum melancholicum succum, sed immutaturum. Quòd si melancholici sanguinis supersint reliquiae, quis neget per haemorrhoidales venas in sedem, per vas venosum in ventriculi fundum relegari: Neque tamen perpetuò deiectiones erunt nigrae, aut vomitus acidi, quia perexigua faeculenti sanguinis portio internarum partium calore per halitum digeri potest, vt ossium, cartilaginum &reliquarum partium excrementa. At si quamtitate &nimia copia luxuriet, vt melancholicis contingit, quae per anum, per vrinas, &per haemorrhoidas deiicientur, nigra apparebunt. Fluit aliquando per haemorrhoidas tenuis &purpureus sanguis; quia admotione hirudinum trahitur quod tenue est; quod crassius ob vulneris inflicti angustiam subsidet: vel dicimus, haemorrhoidas quasdam esse externas, alias internas; hae à ramo splenico, illae ab iliaco oriuntur; hae cacochymiae, &faeculenti sanguinis sunt vacuatrices, illae plethorae depletrices; sanguinem itaque purum &laudabilem fundunt. Per quas vias à liene ad ventriculi fundum feratur melancholicus succus, &in quem vsum.