# Historia anatomica 326-2

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/326-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/326-2

QVAESTIO XXVII. PLENETICOS & melancholicos omnes, sero copiosissimo confertos esse, & summi Hippocratis auctoritas, & ratio, & experientia per suadent. Hippocrates melancholicum humorem passim ὕδωρ, id est, „aquam appellat, libro 4. De morbis: Ἐχει δὲ ἡ γανὴ καὶ ὁ ἀνὴρ τέσσάρὰς ἰδέας ὑγροῦ αὐταὶ δὲ εἰσὶ, φλέγμα, αὐμα, χολὴ καὶ ὕδωρ. dest, Habet tum mulier, tum vir quatuor humidi species: sunt autem pituita, sanguis, bilis & aqua. Libro De genitura: εἰσὶ δὲ τέσσαρες ἰδέαι τοῦ ὑγροῦ αἵμα, χολη, ὕδωρ καὶ φλεγμα: Humidi quatuor sunt species, sanguis, bilis, aqua & pituita. Per aquam interpretantur omnes melancholicum humorem, quòd is humor plurimum seri habeat: frigidus enim est. Itaque eius praesentia lienis, ventriculi, hepatis & vicinarum partium natiuus calor ex soluitur, hinc cruditatum & aquarum maximus prouentus: adde quòd debuit serum crassissimo humori permisceri, vt illius esset vehiculum. Sed & quotidianus rerum euentus id commonstrat: quartanarij enim omnium copiosissimè sudant ac meiunt, & melancholici ferè omnes sunt sputatores: quinimò inter signa hypochondriaca hoc quasi praecipuum refert Galenus ex Diocle, 3. De locis aff. sputum copiosissimum. Sit igitur hoc ratum, spleneticos sero abundare. Expurgari autem per vrinas Hippocrates, Galenus, Auicenna, Paulus, Rhasis docent, & nos medicinam factitantes, quotidie experimur. Hippocrates libello De internis affectibus, scribit medicamenta quae lienosis praescribuntur, per vesicam debere purgare: libro De externis affectibus, biliosis qui magnum lienem habent, & ideò praui ac foedi coloris sunt, malignaque contrahunt vlcera, vult vrinas subduci. Neoterici vlcera sceletyrbica lienis vitio contracta, curant diureticis, & iis quae sudores promouent. Exstat elegans historia Bionis sect. 2. lib. 2. Epid. Biων ὡμα τε οὔρεαι ὑπὲρ πολυ ἀνυπόστατον, καὶ ἀμα ἐξ ἀφίστερους ἦν γὰρ καὶ ὁ σπλὴν κυρτὸς, καὶ σκληρὸς. id est, Bion simul multum mingebat sine subsidentia, & sanguis è sinistra nare manabat: erat enim splen illi in gibbum elatus ac durus. Quartanarios diureticis curat Galenus. 2. ad Glauconem, intestina per infernas deiectiones expurgari vult, ὥσπερ οὖν καὶ σπλῆνα, καὶ νεφροὺς μὲν ταῖς οιούρων, vt splenem & renes per vrinam. Iidem comment. in sextum Epidem. vrinas nigras colliquati lienis notas esse scribit. Auicenna fen 15. tertij, Cùm lienosi (ait) se multum exercent, deriuatur humor melancholicus ad vrinarios ductus & fiunt vrinae nigrae. Obseruauimus ipsi, lienosos quamplurimos vrinarum nigrarum liberali profusione sanatos. Erant autem vrinę nigre non liquore, non γνέσει, id est, generatione; quia tales in Prognostico, Prorrhetico, Aphorismis perpetuò sunt lethales: aut enim maximum incendium omnia torrefaciens denotant; aut natiui caloris extinctionem & νέχρωσιν, id est, morticinium: sed nigrae erant permixtione humoris atri, quem lien expurgabat & deponebat in renes Verùm per quos ductus, per quas vias à liene ad renes serosus & melancholicus succus expurgetur, non ita omnibus compertum & exploratum est. Duo vasorum genera per lienis substantiam sparguntur, venae scilicet à ramo splenico ortae, & arteriae quamplurimae.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
