# Historia anatomica 327

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/327

Rami splenici & venarum emulgentium nulla est communio, nisi distantissima: splenicus enim ramus à portae trunco emulgens verò à cauae descendentis trunco emergit; at cauae & portae nulla est communio, nisi in hepatis substantia; obseruarunt namque recentiores quidam ambarum venarum quamplurimas anastomoses. Ergo si per venas fit expurgatio, refluet melancholicus sanguis à liene ad portam, ab hac ad cauam, à caua per emulgentes ad renes, quod iter longissimum erit. Existimo itaque per arterias potius quàm per venas expurgationem hanc fieri, quia breuiore ductu & patentiore à liene ad emulgentem arteriam vacuabitur humor in liene contentus: sic empyicorum pleuriticorum & peripneumonicorum pus per arterias vacuatur, non per venas, & in arteriis plus seri quàm in venis contineri docet ocularis demonstratio. Qua ratione etiam emulgentes arterias insignes constructas puto, non tam vt vitalem spiritum deferant (sufficerent enim exiguae) quàm vt serum in arteriis contentum expurgent in renes. Hoc docuit Galenus 5. De vsu partium, & libro aduersus Erasistratum.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
