Latin
328.1 to 328.4
André Du Laurens, Historia anatomica 328.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
rum vnus altero semper est elatior, neque ex diametro sibi inuicem opponuntur, ne alter alterius tractui moram afferret, ne serum esset ἰσορρ ὅπον, &vt si seri quę dam portio quasi effrenata, praeterflueret, ea in alterius sinum incideret. Scribit Galenus, dextrum laeuo altiorem esse; nos contrà sinistrum ferè semper elatiorem obseruauimus, quia magnum est in homine hepar, lien verò paruus, in brutis autem deorsum magis vergit lien. Renum figura, faseoli vulgò dicti speciem admodùm imitatur, vel, vt existimant quidam, semi-lunę. Qua enim venam cauam spectant, sinuati sunt &concaui, extrinsecus ad ilia gibberi &oblongi. Hippocrates libr. De ossium natura, renibus formam cordis tribuit, non quidem externa figura, sed quia ventres habent cordis instar; ex visceribus enim sanguine praeditis, nullum pręter haec duo sensiles cauitates obtinuit. Renum substantiam Hippocrates inter glandulas collocat, id est, glandosa corpora, vel ob substantiae similitudinem, vel quia ex multis partibus coagmentantur vt glandulae, vel quia multa humiditate oblectantur. Galenus numerat inter viscera &parenchymata, quippe quorum substantia carnea sit, rubra, densa &solida, non multum à cordis substantia differens, nisi quòd villis texitur nullis: solida autem fuit, ne immodica laxitate exceptam vrinam sineret fusiùs elabi. Magnitudo eorum tanta, quanta ad expurgationem seri requirebatur. Connectuntur renes lumbis, diaphragmati, colo intestino peritonaei interiectu; vesicae, per vreteres; cerebro, cordi, hepati per venas, arterias &neruos. Renum structura mirabilis est, veteribus incognita &iunioribus ferè omnibus, qui brutorum potiùs quàm hominis renes descripserunt. Ego Fallopij &Eustachij scriptis, dein sectione ipsa &αὐτοψία peritior factus, totam renum structuram breuiter aperiam. In renibus externae &internę partes considerandę sunt; externę quae primae occurrunt, sunt membranae, renum corpus totum inuoluentes, &vasa tum ingredientia, tum egredientia. Internae sunt renum caro propria, sinus multi, venarum, arteriarum, neruorum elegans &aspectu iucunda diuaricatio, vrinariorum ductuum in plures ramos diremptus, carunculae papillarum instar, extremos latosque illos ramos &foramina multa operculi instar claudentes. Membranae duae sunt, externa &interna, ambę à peritonaeo ortae.