Latin
329.1 to 329.4
André Du Laurens, Historia anatomica 329.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nerui etiam à stomachico orti ad renes feruntur, vnde renum &ventriculi mirus consensus, &in nephritide tanta est ἀναβοπὴ, tanta ventriculi subuersio, vt omnem fastidiant cibum &iniectum statim eructent. Haec vasa sunt renum cauum ingredientia. Egrediuntur verò, duo satis insignia, alba, caua, arteriarum instar neruea, vnum vtrinque, vreteres seu vrinarios meatus vulgus vocat, quorum descriptionem mox audies. Haec tibi priusquam renum sectionem aggrediaris, diligenter sunt aduertenda. Internae renum partes variae sunt miro artificio fabrefactę; ac primùm sima eorum pars, quae vasa tria admittit, tota quasi retorta saepius in tres, rariùs in quatuor partes diuiditur, eaque diuisio satis ampla est altiusque penetrat. Hîc venarum arteriarumque diuaricatio incipit, quae aspectu pulcherrima est; finduntur enim vasa haec primùm in tres aut quatuor ramos: norum rursus quilibet in alios, omnes demum in quamplurimos disperguntur, donec in minutissimos &capillares abeant. Desinunt autem, non in sinum vnicum, vt sentit vulgus, sed per totam renum carnem variè diuaricantur &ad gibbum vsque feruntur; frequentiores tamen ramorum fibrae capillorum instar ad carunculas papillis simillimas excurrunt, vt per eas seri in vrinarij ductus ramos inibi desinentes, fiat transcolatio. Neruus verò, non in tunicas externas definit, vt sentiunt multi, sed interiora renum perreptat. Vreterum verò per renum carnes distributio paucis est cognita. Volunt enim Anatomici ferè omnes, quod ego etiam aliquando credidi, duos esse in renibus sinus secundum visceris longitudinem protensos; alterum ab arteriarum &venarum extremis contextum, qui serum à sanguine secernat; alterum insigniorem priori occurrentem, ab vretere efformatum, qui serum iam depuratum &sensim instillantem cisternae cuiusdam instar suscipiat. Sed in homine sinus illi amplissimi &oblongi non reperiuntur. Nam &venae in capillamenta abeunt, non in vnicum sinum, &vreteres meatus vnicum illum ventrem quem somniant secundum renis longitudinem productum, nusquam effingunt. Qualis autem sit eorum per renum carnes distributio, accipite.