Latin
33.5 to 33.7
André Du Laurens, Historia anatomica 33.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
At venas ab hepate ortum ducere, neruos intus molles &medullosos, foris autem membranis vestitos, à cerebri substantia propagari vel caecus etiam videt. Obseruauit summus ille Philosophus, Fibras &villos quamplurimos in vtroque cordis ventriculo ex membranularum extremis contextos, &neruulos esse voluit. cum tamen vnicus sit isque perexiguus neruulus à sexta coniugatione ortus, qui cordis substantiam ingreditur. Vidit cauam venam in dextro cordis ventriculo insignem, sed non obseruauit hanc cordi adaperiri tantum, &patentissimo ostio hiare, vt in dextrum sinum, tanquam cisternam, sanguinem effundat ad vitalis spiritus generationem, non autem cor ipsum egredi, quod tricuspides illae membranae foris hiantes, intus clausae, manifestè indicant. Sed hanc de venarum &neruorum ortu disputationem fusiùs suo loco agitabimus, hic obiter haec dixisse sufficiat. An non rationi &experientiae aduersatur, cor sensus &motus principium statuere? Mouetur quidem cor, sed naturalis est, non voluntarius illius motus: mouetur sua, non nostra sponte. Docet quotidianus vsus, compressis aut oppletis cerebri ventriculis, vt in apoplexia, epilepsia, &caro otiari omnia, corde autem laeso nec motum, nec sensum interDiogied by Goog