Latin
CONTROVERSIAE ANATOMICAE
André Du Laurens, Historia anatomica 330-3
Unproofread scanNot analysed yet
CONTROVERSIAE ANATOMICAE. De renum vsu &vrinae materia. QVAEST. XXVIII. RASISTRATVS &Asclepiades (vt refert Galenus I. De naturalibus facultatibus) nullum fere vsum renibus ascribunt. Aristoteles libro De partibus animalium, renes ad continendas &stabiliendas venas primariò, &per se constructos putat, sed secundariò ad humorem superuacuum excernendum his abuti Naturam. Nos cum Hippocrate, Diocle &Galeno I. De natural. facult. 5. De vsu partium, libris De locis affectis expurgandi venosi &arteriosi sanguinis gratia constructos existimamus. Cùm enim triplex in hepate redundet excrementum, biliosum, faeculentum, serosum, &priora duo statim peracta coctione expurgentur, tertium verò sanguinem, alioqui crassum, &ad motum ineptum, vehat, vt expeditè in graciles &angustiores venas permeet: aequum est tandem vt munere hoc perfunctum tanquam inutile secernatur, expurgetur &in propria conceptacula amandetur: at conceptacula hęc sunt renes. Hoc &eorum substantia sinubus multis excanuata, &fistulis quasi colatoriis perforata satis indicat, necnon vesicae vrinariae per interiectos vreteres cum renibus continuitas. Sed quomodo haec expurgatio fiat, an renum tractione, an venarum vi expultrice, an seri proprio motu, an alio quouis modo controuersia non caret. Erasistratus successione ad id quod vacuatum est, id est, fuga vacui, expurgationem hanc fieri putat. Sed huius opinionis leuitas redargutione nostra non eget. Hippocrates, Diocles, Praxagoras &Galenus I. 2. &3. De facult. naturalib. 4. De vsu partium, 6. De locis affect. renes incognita proprietate serum ad se allicere volunt, non purum, sed sanguini permistum. Sanguis ibi conseruatur, &roris modo fusus primùm apponitur, mox assimilatur, &in renum substantiam facessit: serum verò alendo inutile secernitur primùm, mox ob tenuitatem per carunculas papillarum more extuberantes in fistulas quamplurimas, ab his in sinum membranosum tanquam cisternam corriuatur, &ab eo per vreteres in vesicam. Recentiores quidam expurgationem seri non tractione renum, sed sola venarum expulsione fieri contendunt: quia nihil trahit, διὰ τὸ ἕλκειν, id est, propter ipsum trahere, sed vt eo fruatur: at renes sero non nutriuntur, nec seroso sanguine: quia densa est, solida &compacta renum substantia, serosus autem sanguis tenuissimus est: pellitur itaque ad renes vrina naturę vi, quae vel copia seri grauatur, vel eiusdem acrimonia &salsugine stimulatur. Sunt qui contrariam tueantur sententiam, nusquam expulsione expurgationem hanc fieri, quia fieret venarum &arteriarum compressio, coarctatis superioribus &laxatis inferioribus, qua ratione non solùm serum, sed etiam totus sanguis ad renes compelleretur. Quinetiam renum situs expulsioni aduersari videtur: nam oporteret eos venae cauae &arteriae magnae rectà subiectos esse, non autem ad latera collocatos. Adde quòd in reliquas omnes venas crurales &iliacas non secus ac in emulgentes, fieret expulsio seri, imò in inferiores potius &decliuiores. Itaque nec trahi serosum humorem à renibus, nec pelli.