# Historia anatomica 331.1-2-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 331.1 to 331.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/331.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/331.1-2

ius obiectum singulare est; & interna, cuius obiectum commune. Internam Sentiens fahanc facultatem Philosophi primarium sensum, vel sensum commucultas duplex, externa nem dixêre. Solus hic imaginum constituit discrimina, & in cerebri & interna. substantia pro tribunali sedens, ante se positas & ad pedes genuâque iacentes rerum ima gines contemplatur. Hic dulce ab amaro secernit, & album à dulci discriminat. Hunc Aristotelis circuli centro confert, quòd ad eum externorum sensuum spectra, tanquam ad iudicem, & censorem, ferantur. Sentiendi hanc vim interiorem sequuntur principes facultates, primumque imaginatrix, quę spectra eadem, sed puriora & ab omni materiae contaImaginatis. gio libera concipit, apprehendit, retinentque, vt dilapsis iis quae sensus ciebant, illorum tamen vestigia in nobis haereant. Conceptionem eam phantasiam vocamus, per quam suprema illa vis animae intelligens concitatur & expergiscit ad speculandas vniuersalium rerum intelligentia. ideas. Haec tandem omnia excipit memoratrix, quae ceu fidissima tutrix & notionum omnium communis arcula, singula seruat ac condit. Tot statuuntur à Philosophis & Medicis Memoria. animales facultates, de quibus tria inquirenda. Primùm, an cerebrum earum omnium sit sedes: secundò, an diuersae sint in cerebro mansiones diuersis facultatibus dicatae: postremò an à temperie, vel à conformatione cerebri principes facultates edantur, sintque similares vel organicae. De sede rationalis animae variae sunt Philosophorum & Medicorum sententiae. Herophilus circa cerebri basim eam locat; Xenocrates in vertice capitis; ErasistraDe sede rationalis animae, tus in membranulis cerebri; Empedocles, Epicurei & Aegyptij in tota pectoris lorica; opiniones vaMoschion in toto corpore; Heraclitus in extrinseca agitatione; Herodotus in auribus: ria. Blemor Arabicus & Syenensis Medicus Cyprius, in oculis, quòd oculi animi indices sint & ad eius affectus omnes ita compositi, vt alter animus esse videantur; hos enim cùm osculamur animum ipsum attingere videmur. Strato Physicus in superciliis: hîc enim superbia inhabitat, ideò per supercilium fastum aliquando Poëtae intellexerunt; & ex superciliorum pilis animi indicia sumunt Physiognomi. Si enim in rectum porrigantur μαλακου ἥθους, mollem subesse animum significant; si iuxta nasum inflexi sint, στρυφνοῦ, scurrum; si iuxta tempora inflectantur, μώμου καὶ εἴρωνος, derisorem & dissimulatorem; si verò in totum demissi φθόνου inuidum indicant.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
