Latin
331.5 to 331.6
André Du Laurens, Historia anatomica 331.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Peripatetici &Stoici omnes sentiendi &intelligendi vim in corde statuunt, quia quicquid principium est moOpinis Peripateticorum. tus, id etiam sensus principium est: at cor motus omnis principium est, quippe viscerum omnium calidissimum &natius caloris vberrimus fons. Quinetiam in animi pathematis vt timore, agonia &deliquiis, refluunt ad cor spiritus &calor, tanquam ad principem. Proferunt diuini Hippocratis auctoritatem libello De corde: Tνώμη γὰρ, inquit, ἡ τοῦ ἀνAuctoritas Hippocratis. θρωπου πέφυκεν ἐν τῇ λαῖῖ κοιλίη, καὶ ἄρχει τῆς ἄλλης ψυχῆς. Τρέφεται δὲ οὔτε σιτίοιστιν, οὔτε ποτοῖσιν ἀπὸ τῆς νήδυος; ἀλλὰ καθαρῇ καὶ φωτοειθε περιουσίᾳ γεγονύη ἐκ τῆς διακρίσιος τοῦ αἵματος: hoc est, anima hominis in sinistro cordis sinu est sita, &reliquae animae imperat; alitur autem neque cibis neque potibus à ventre, sed pura &illustri substantia ex sanguinis discretione. Nos cum HippocraCerebrum sedes animalium te, Platone, Galeno &Medicis omnibus cerebrum animalium omnium facultatum sedem facultatum. esse volumus. Laeso enim cerebro, vulnerato, refrigerato, inflammatione obsesso, compresso,