# Historia anatomica 331.5-2-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 331.5 to 331.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/331.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/331.5-2

Peripatetici & Stoici omnes sentiendi & intelligendi vim in corde statuunt, quia quicquid principium est moOpinis Peripateticorum. tus, id etiam sensus principium est: at cor motus omnis principium est, quippe viscerum omnium calidissimum & natius caloris vberrimus fons. Quinetiam in animi pathematis vt timore, agonia & deliquiis, refluunt ad cor spiritus & calor, tanquam ad principem. Proferunt diuini Hippocratis auctoritatem libello De corde: Tνώμη γὰρ, inquit, ἡ τοῦ ἀνAuctoritas Hippocratis. θρωπου πέφυκεν ἐν τῇ λαῖῖ κοιλίη, καὶ ἄρχει τῆς ἄλλης ψυχῆς. Τρέφεται δὲ οὔτε σιτίοιστιν, οὔτε ποτοῖσιν ἀπὸ τῆς νήδυος; ἀλλὰ καθαρῇ καὶ φωτοειθε περιουσίᾳ γεγονύη ἐκ τῆς διακρίσιος τοῦ αἵματος: hoc est, anima hominis in sinistro cordis sinu est sita, & reliquae animae imperat; alitur autem neque cibis neque potibus à ventre, sed pura & illustri substantia ex sanguinis discretione. Nos cum HippocraCerebrum sedes animalium te, Platone, Galeno & Medicis omnibus cerebrum animalium omnium facultatum sedem facultatum. esse volumus. Laeso enim cerebro, vulnerato, refrigerato, inflammatione obsesso, compresso,

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
