Latin
CONTROVERSIAE ANATOMICAE
André Du Laurens, Historia anatomica 332
Unproofread scanNot analysed yet
id est, multi vrinas profundebant biliosas, aqueas, purulentas, abradentes, stranguriosas: quia, vt interpretatur Galenus, vniuersum corpus deponebat περιουσίαν τῶν μοχθηρῶν χυμῶν, id est, prauorum humorum abundantiam &varietatem per vrinas. Verùm de hac expurgatione fusiùs libro 3. neque verò humores tantùm, sed etiam corpora quae liquantur, vt adeps &carnes, vrinae materia esse possunt: hinc ουρα ἔλαιώδεω, vrinę oleolae &pingues liquefacto corpore à febre tabifica: hae συντήξεως σημεῖα, colliquationis signa sunt, de quibus in Prognostico, πονηρὸν τὸ ἐλαιῶδες οὐρούμενον; praua est vrina quae oleosa meiendo emittitur: oleosam autem intelligit non colore &consistentia olei, sed liquefacto adipe. De triplici hac vrinae materia multa scripsit Ludouicus Duretus, praeceptor olim meus obseruandissimus, suis in Coacas Hippocratis pręnotiones commentariis doctissimis &elegantissimis. His ita constitutis, cùm multiplex sit vrinae materia, concludimus, non omnem vrinam pellici à renibus, sed eam tantùm, quae naturaliter est constituta, quae serum est quatuor, qui in venis continentur, humorum. Neque tamen ea nutriri volumus, quia non omnis tractio nutritionis gratia instituitur: trahit ferrum magnes, trahit palea, succinum, his tamen non aluntur. Vrinam verò, quae materiam habet humores crudos aut alios quosuis, quęque diebus criticis liberaliter profunditur, pelli tantùm, non trahi existimamus. Quòd si liquefactis humoribus aut corporibus fluat vrina, ea nec trahitur à renibus, quia non est κατα φύσιν, nec vi venarum extruditur; quia maxima adest virium exolutio, sed sponte per patentissima vasa ad renes fertur; quia loca illa vacuationi sunt maximè consueta. His iam videor vniuersam rei summam attigisse, quocirca tempestiuum fuerit ad alia sermonem transferre. Vnde varia calculo laborantium symptomata, rationes ex Anatome petendae.