Latin
CAPVT XI
André Du Laurens, Historia anatomica 332-4
Unproofread scanNot analysed yet
Elegans Hippocr. locus de immortalitate animae. Cerebrum sedem esse animalis facultatis. Argumentum Philonis. aut alio quouis modo affecto, vt in phrenitide, melancholia, caro, catoche, epilepsia animalium omnium functionum manifesta laesio persentitur, &cerebro, non cordi admota praesidia iuuant. Quòd si cor principum facultatum esset sedes, corde affecto eiusque temperamento insigniter deprauato functiones omnes laederentur, quia actio à temperie; at in hectica febre, in qua alienatio est temperamenti, voluntariae &principes facultates illesae manent. Corde violenter moto, vt fit in palpitatione, nec voluntarius partium motus deprauatur, nec ratio ipsa.