# Historia anatomica 333.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 333.1 to 333.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/333.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/333.1

Sunt & alia nephriticorum symptomata: nam in nephritico dolore vαρκη adest τοῦ μηροῦ καἐξ ἐν, id est, crus è directo stupore torpet, non in colico: at in colico nausea, vomitus, cibi fastidium grauiora sunt. Secundò distinguuntur colicius & nephriticus dolor ratione excretorum, nam in colico retinentur magis excrementa, vt ne flatus quidem exire possit: nephritico supprimitur magis vrina. Vrinae primum tenues, mox crassae excernuntur erumpat flatus aut pituita excernatur, mitescit & cessat colicus dolor: at nephriticus non nisi lapidis exclusione sedatur. Sed & quae admouentur aut assumuntur vtrumque dolorem detegunt. Renum verò calculus à vesicae calculo, doloris proprietate, situ & grauitate distinguitur: vesica in hypogastrio, renes in lumbis sunt collocati: generatio calculi in vesica fit citra doloris sensum, ob vesicae capacitatem; in renibus cum dolore, ob angustiam. In vesicae calculo supprimitur perpetuò vrina, non in renum calculo, quia duo sunt renes: vesicae calculum stranguria & tenesmus comitantur ob viciniam recti intestini non renum calculos. Sunt qui ab arenulis distinctionem petant, quòd renum arenulae rubeant magis, vesicae candicent: quòd renum calculus mollior sit, vesicae durior. Sed id non vsquequaque verum: durities enim & calor arenularum ad efficientis vim & materiae conditionem referri debent. Itaque pro gradu caloris albae, flauae, nigrae esse possunt arenulae, & pro natura humoris à pituita cineritiae, à sanguine rubrae erunt. Verum haec fortasse πωρέργως, videor enim instituti mei limites praetero ressus, redeo itaque. Nephriticos duo haec symptomata infestare solent, stupor in crure κατʼ ἐξιν, è directo renis affecti, & vomitus. Stuporis caussam referunt doctissimus Langius in Epistolis suis, & lacotius commentariis in Coacas praeno tiones ad venarum repletionem. Vasa linquiunt) insignia cauae & aortae descendentium spinae substrata sunt, ab his rami insignes ad renes & ad crura diuaricantur, quorum repletio ne, quae obstructis renibus, vreteribus, venis emulgentibus contingit, nerui & musculi coar ctantur, vnde stupor. Sed parum Anatomica mihi videtur haec ratio; neque enim à renum calculo ita implentur venae, vt musculos premant, cùm & tabidi quamplurimi, quorum ve nae exhaustae sunt, calculo renum laborent, & nihilominus stuporem in crure persentiant. Adde quod plethorici, quorum venae apparent turgidulae, stupore crurum & brachiorum non laborent. Alia igitur stuporis inquirenda est caussa.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
