# Historia anatomica 333.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 333.5 to 333.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/333.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/333.5

Ego duplicem agnosco; prima est compressio musculi, ψoas dicti, cui renes ambo incubant: at hunc musculum cruri flectendo dicatum esse, & in cruris interiorem partem inseri norunt Anatomici omnes. Altera est compressio nerui, qui in cruris musculos omnes expanditur, fit autem compressio à duritie & pondere calculi, nam incipiens lapillus stuporem non parit. Cur autem in nephritide tanta sit ventriculi subuersio & ἀναθοπὴ, vt omnem fastidiant cibum, & iniectum statim eru ctent, caussa est renum & ventriculi sympathia. Sympathiae huius, quae simplex est, caussa non ad viciniam referenda, distant enim aliquantulum à ventriculo renes: non ad generis similitudinem, quia ventriculus membranosus, renes carnosi: non ad societatem operis, in vnum siquidem idemque non conspirant opus: ergo ad communionem & continuitatem vasorum ac membranarum. Neruuli à stomachico ad renem feruntur, & exterior tunica renes inuestiens, quam fasciam vulgus vocat, à peritonaeo ortum ducit, quem ventriculi fundo continuari norunt omnes. Excretorum varietas in vtroque calore. Renum calculus quomodo à vesicae calculo dignoscendus. Langij & lacotij de stupore in nephritico dolore opinio.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
