# Historia anatomica 335.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 335.5 to 335.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/335.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/335.5

Leues & opinione inconstantes ferè sunt cerebro calido, quia calor viget mobilitate; qui verò pertinaces frigido, quia frigus ignauum; cui si accedat siccitas, erunt pertinaciores, hinc sectarum auctores & fautores, vt plurimum melancholici. Libro, Quòd animi mores sequantur temperiem corporis, animam appellat Galenus concentum qualitatum, & eam non videtur à temperie distinouere. Commentario in 6. Epid. & in Aphoris. 6. sect. 2. necnon cap. 6. libri 3. De locis affect. temperiem cerebri mentem appellat. Ita enim enarrat Hippocratis Aphorismum, & melancholici fiunt epileptici, & epileptici fiunt melancholici; prout in hanc vel illam partem repit humor, fit vtriusque affectus transmutatio & humoris μετάστασις. Nam si in corpus & ventres cerebri effundatur humor Galenus animam appellas fiunt epileptici: si in mentem, melancholici; per mentem intelligit temperiem: est enim melantemperiem, cholia intemperies frigida & sicca cerebri. Caeterùm dum animam temperiem appellat Gacur, & quomodo. leniis, non vult temperiem formam esse hominis ratione vtentis, sed formam medicam, quae sola in Medici considerationem cadit.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
