Latin
FINIS LIBRI SEXTI
André Du Laurens, Historia anatomica 339
Unproofread scanNot analysed yet
Quae foemina maris in amplexum rueret, cùm &nonimestris gestatio laboriosa sit, &foetus exclusio diris cruciatibus molesta saepeque exitiosa, &editi foetus educatio plena solicitudinis, nisi incredibili voluptatis oestro percita essent genitalia? Harum partium historiam hoc libro describere institui, quas ita distinguere placet; vt aliae sint virorum, aliae mulierum. Virorum partes varię quidem sunt, sed omnes in vnum conspirant finem, vt scilicet aliquid ex sese fundant expromantque, quod principij rationem habeat, à quo &ex quo nouus homo progignatur. Eiusmodi semen est, quod cùm partium omnium idaeam in se contineat &μοῖραν πεπρωμένην, id est, fatalem moriendi &viuendi necessitatem, varia eguit praeparatione, coctione, elaboratione: elegans ergo est partium semini procreando dicatarum in maribus apparatus, &singulare earundem artificium. Nam aliis seminis praeparandi ac praefingendi tantùm prouincia delegata est, vt venis &arteriis spermaticis, quae admirabili implicatione capreolis vitium hederaeve aemula, retiformem velut plexum effingunt: aliae semen excoquunt, vt Epididymis: aliae vim prolificam eiconcedunt, illudque vera &expressa specie ornant, vt testes: alię excoctum deferunt, vasa scilicet duo eiaculatoria &deferentia dicta: aliae excipiunt, continent, asseruantque ad necessarios vsus, vesiculae scilicet quamplures &prostatae glandulosae ad vesicae vrinarię ceruicem positae: aliae postremo semen in matricis loculos tanquam hortum &agrum feracissimum effundunt vt penis. Mulierum partes, alię semen pręparant, venę scilicet &arterię spermaticę: alię excoquunt, vt epididymis &testes: alię eiaculantur, vasa nempè duo: aliae excipiunt, continent, fouent, ad conceptum, vt vterus; differunt autem à virorum genitalibus non situ tantùm, vt existimarunt veteres, sed numero, structura, figura. Sed iam virorum partes describere aggrediamur. De virorum genitalibus; ac primùm de vasis semen pręparantibus.