# Historia anatomica 339-2

André Du Laurens, Historia anatomica, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/339-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/339-2

CAPVT II. ASA semen pręparantia, Graecis ἀγτεῖα σπερματικὰ καὶ παρασκευαστικὰ dicta, quatuor sunt; duae venae, totidemque arteriae: Aristoteles meatus venales vocat; Auicenna vasa luccibaOria. Venarum dextra, immediatè à trunco descendentis cauae oritur, sinistra ab emulgente ramo. Illius sanguis purior est egregieque percoctus; huius verò aquosior & sero multo dilutus. Qua ratione dictum à veteribus eleganter, mares in dextris, foeminas in sinistris & à sinistris generari. Extat illud Hippocratis sect. 4. libr. 6. Epid. ῥάγος ὀκότερος ὧν φάνη ἐζωορχις δεξιὸς, ἄρσεν, εἰ δὲ εὐώνυμος θῆλυ. id est, Hircire incipiens, si dexter testis intumuerit, masculum: si sinister, foemellam portendit. Cur autem sinistra vena à ramo emulgente non à trunco oriatur, id mira Naturae prouidentia factum puto; quia aortę truncus ad lęuam inclinans perpetuò diastoles, ac systoles motu agitatus exilem hanc venam disrumperet. Ita igitur exortę venę peritonaeo incumbentes & alligatę, vnà cum arteriis abdominis cauitatem egrediuntur, & per peritonęi productionem cremastere musculo comitante, ad epididymida & testem vsque feruntur, quò antequam pertingant, quę priùs discreta erant vasa, vniuntur & admirabili implicatione capreolis vitium haederaeve emula, in varicosum corpus degenerant. Vasa haec tot gyris intorta, tot anfractibus implicita, Vasa pampiniformia. vulgus pampiniformia & hederiformia vocat. Sunt qui δικτυοειδὲς πλεγμα, id est, retiformem plexum appellare malint. In plexibus his labyrintheis conspicua Plexuum est praeclara illa & tantopere celebrata venarum & arteriarum ἀναστόμωσις. His vsus duopraeparantibus venis seminis praefingendi, praeparandi ac delineandi prouincia delegata est; maximè verò in illis angustiis eaque viarum perplexitate dealbatur sanguis, fitque velut rudimentum futuri seminis, non tam insita vasorum vi, quàm per ἐπιῤῥοὴν, id est, irradiationem testium. Est alter plexuum vsus, ne libido vehemens crebraque incitetur, vt homini intestinum variè fuerit implicitum, ne (vt inquit Plato) ἄμουσος esset καὶ ἀφιλόσοφος. Totidem sunt arteriae spermaticae vitae spiritum testibus affundentes, ambae à trunco descendentis aortae exortae. De partibus semen excoquentibus, epididymide quippe.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
