# Historia anatomica 339

André Du Laurens, Historia anatomica, FINIS LIBRI SEXTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/339

Quae foemina maris in amplexum rueret, cùm & nonimestris gestatio laboriosa sit, & foetus exclusio diris cruciatibus molesta saepeque exitiosa, & editi foetus educatio plena solicitudinis, nisi incredibili voluptatis oestro percita essent genitalia? Harum partium historiam hoc libro describere institui, quas ita distinguere placet; vt aliae sint virorum, aliae mulierum. Virorum partes varię quidem sunt, sed omnes in vnum conspirant finem, vt scilicet aliquid ex sese fundant expromantque, quod principij rationem habeat, à quo & ex quo nouus homo progignatur. Eiusmodi semen est, quod cùm partium omnium idaeam in se contineat & μοῖραν πεπρωμένην, id est, fatalem moriendi & viuendi necessitatem, varia eguit praeparatione, coctione, elaboratione: elegans ergo est partium semini procreando dicatarum in maribus apparatus, & singulare earundem artificium. Nam aliis seminis praeparandi ac praefingendi tantùm prouincia delegata est, vt venis & arteriis spermaticis, quae admirabili implicatione capreolis vitium hederaeve aemula, retiformem velut plexum effingunt: aliae semen excoquunt, vt Epididymis: aliae vim prolificam eiconcedunt, illudque vera & expressa specie ornant, vt testes: alię excoctum deferunt, vasa scilicet duo eiaculatoria & deferentia dicta: aliae excipiunt, continent, asseruantque ad necessarios vsus, vesiculae scilicet quamplures & prostatae glandulosae ad vesicae vrinarię ceruicem positae: aliae postremo semen in matricis loculos tanquam hortum & agrum feracissimum effundunt vt penis. Mulierum partes, alię semen pręparant, venę scilicet & arterię spermaticę: alię excoquunt, vt epididymis & testes: alię eiaculantur, vasa nempè duo: aliae excipiunt, continent, fouent, ad conceptum, vt vterus; differunt autem à virorum genitalibus non situ tantùm, vt existimarunt veteres, sed numero, structura, figura. Sed iam virorum partes describere aggrediamur. De virorum genitalibus; ac primùm de vasis semen pręparantibus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
