Latin
340.1 to 340.4
André Du Laurens, Historia anatomica 340.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Propriae tuniδα ἀκαElytroides. Dartos. Testium substantia. Temperamentum. Musculi testium. Vesa. rit virilitas, omnisque libidinis amor extinguitur. Testes Gręcis ὄρχεις dicuntur, ὀρχείδια, ὀλκοὶ, μέζεα, μήδεα, κύα μοι, quibusdam δίδυμοι, quia gemini; vnde in Graecorum monumentis legimus, Didymum tibicinem in adulterio deprehensum, ex nomine suspensum. Testes appellat vulgus, quòd τῆς ἀρρενότητος μάρτυρες εἰσι, quòd virilitatis testimonium prębeant; vocantur etiam viriles globuli, colei, lanuini, cliternini ab obscoeno vocabulo κλειτορίζειν; Plautus vasa nuncupat. Gemini sunt ad foecunditatem; dextrum, ἀρρενογόνον masculinum, sinistrum θηλυγόνον, id est, foemininum vocat Hippocrates, quòd illius semen calidius sit magisque excoctum, huius frigidius &sero multo dilutum. Testium situs in viris nulli non conspicuus est; nam foras abducti, prominent penduli. Caussam referunt Aristoteles &Galenus in castiorem vitam; Animalia quae plures gignunt foetus, quaeque frequentiùs coeunt, vt aues, testes abditos habent: gignunt autem plures foetus, quia breuioris sunt vitae. Figura orbicularis est &rotunda, sed paululum oblongior quàm aut latior, aut profundior; his Arabes oui figuram non ineptè attribuunt. Pluribus tunicis seu inuolucris teguntur, de quarum numero non satis inter Anatomicos constat. Nos alias volumus esse communes, alias proprias. Communes duae sunt; primam Graeci ὄχεον vocant, quasi bursam diceres Hesychius appellat ὀχεα, μαρσυπια, ἢ τὸ τῶν διδύμων ἀγγεῖον, id est, bursam aut vasculum testium. Hippocrates 2. De morbis, &libro De internis aff. ὄχη; vulgus scortum aut scrotum nominat, quòd coriacei sacculi similitudinem referat: scortea enim veteres appellabant, quaecunque ex aluta aut pelle constabant. Est autem scroti rugosa admodùm cutis &satis tenuis ex cuticula &cuti conflata. Altera tunica è panniculo carnoso ortum ducit. Hanc Rufus &Aegineta δαφτὸν vocant vel δαρτοες, quòd facilè ab externo scroto &aliis membranis separetur. Propriae testium tunicae duae sunt, exterior vna, interior altera. Exteriorem quidam ἐρυθροειδῆ vocant, quòd carneis fibris conspersa subrubeat; alij meliùs ἔλυβοειδῆ, ob vaginae &inuolucri similitudinem; in ea enim tanquam ἐν ἐλύρῳ, id est, siliqua, continetur testiculus: Paulus ἐλικοειδὴ nuncupat, quòd ab ea membrana oriatur in qua venarum &arteriarum sunt helices; vnde à quibusdam capreolaris dicitur. Interior tunica dura &solida testium substantiam immediatè inuoluit: Galenus δαρτὸν vocat; Ephesius Rufus ὑμένανευρώδη, membranam neruosam; Vesalius ἐπιδιδυμίδα, sed malè, vt eleganter disputat Fallopius. Caeterùm membrana haec crassa est &dura, tum vt testium laxiorem carnem fulciat, tum vt spermatica vasa testibus compulet.