# Historia anatomica 340.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 340.1 to 340.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/340.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/340.1

Propriae tuniδα ἀκαElytroides. Dartos. Testium substantia. Temperamentum. Musculi testium. Vesa. rit virilitas, omnisque libidinis amor extinguitur. Testes Gręcis ὄρχεις dicuntur, ὀρχείδια, ὀλκοὶ, μέζεα, μήδεα, κύα μοι, quibusdam δίδυμοι, quia gemini; vnde in Graecorum monumentis legimus, Didymum tibicinem in adulterio deprehensum, ex nomine suspensum. Testes appellat vulgus, quòd τῆς ἀρρενότητος μάρτυρες εἰσι, quòd virilitatis testimonium prębeant; vocantur etiam viriles globuli, colei, lanuini, cliternini ab obscoeno vocabulo κλειτορίζειν; Plautus vasa nuncupat. Gemini sunt ad foecunditatem; dextrum, ἀρρενογόνον masculinum, sinistrum θηλυγόνον, id est, foemininum vocat Hippocrates, quòd illius semen calidius sit magisque excoctum, huius frigidius & sero multo dilutum. Testium situs in viris nulli non conspicuus est; nam foras abducti, prominent penduli. Caussam referunt Aristoteles & Galenus in castiorem vitam; Animalia quae plures gignunt foetus, quaeque frequentiùs coeunt, vt aues, testes abditos habent: gignunt autem plures foetus, quia breuioris sunt vitae. Figura orbicularis est & rotunda, sed paululum oblongior quàm aut latior, aut profundior; his Arabes oui figuram non ineptè attribuunt. Pluribus tunicis seu inuolucris teguntur, de quarum numero non satis inter Anatomicos constat. Nos alias volumus esse communes, alias proprias. Communes duae sunt; primam Graeci ὄχεον vocant, quasi bursam diceres Hesychius appellat ὀχεα, μαρσυπια, ἢ τὸ τῶν διδύμων ἀγγεῖον, id est, bursam aut vasculum testium. Hippocrates 2. De morbis, & libro De internis aff. ὄχη; vulgus scortum aut scrotum nominat, quòd coriacei sacculi similitudinem referat: scortea enim veteres appellabant, quaecunque ex aluta aut pelle constabant. Est autem scroti rugosa admodùm cutis & satis tenuis ex cuticula & cuti conflata. Altera tunica è panniculo carnoso ortum ducit. Hanc Rufus & Aegineta δαφτὸν vocant vel δαρτοες, quòd facilè ab externo scroto & aliis membranis separetur. Propriae testium tunicae duae sunt, exterior vna, interior altera. Exteriorem quidam ἐρυθροειδῆ vocant, quòd carneis fibris conspersa subrubeat; alij meliùs ἔλυβοειδῆ, ob vaginae & inuolucri similitudinem; in ea enim tanquam ἐν ἐλύρῳ, id est, siliqua, continetur testiculus: Paulus ἐλικοειδὴ nuncupat, quòd ab ea membrana oriatur in qua venarum & arteriarum sunt helices; vnde à quibusdam capreolaris dicitur. Interior tunica dura & solida testium substantiam immediatè inuoluit: Galenus δαρτὸν vocat; Ephesius Rufus ὑμένανευρώδη, membranam neruosam; Vesalius ἐπιδιδυμίδα, sed malè, vt eleganter disputat Fallopius. Caeterùm membrana haec crassa est & dura, tum vt testium laxiorem carnem fulciat, tum vt spermatica vasa testibus compulet.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
