Latin
CAPVT III
André Du Laurens, Historia anatomica 341
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt in exortu satis crassa, fungosa, conuoluta, &ad humillimam testium sedem contorta; mox vbi aliquantulum à testibus recesserunt, nerui crassioris instar teretia candidaque apparent, exiguam &ferè insensilem cauitatem habentia; semen enim igneę &aëreae naturę cùm sit ratione τῶν ἐνορμώντων, id est, spirituum quibus turget ea facilè permeat. Vasa haec eodem assurgunt itinere, quo praeparantia deorsum deflectebantur, per peritonaei scilicet productionem, vnde obliquo &flexuoso ductu ad vesicę vrinarię posteriorem &exteriorem partem delata, amplificantur, &in vesiculas mox describendas tota oblitescunt. His vnicum hoc munus concessum est, vt semen è testibus &epididymide in vesiculas tanquam penu &promptuarium transportent; coquendi enim &alterandi seminis nulla vis eis tribuitur. De partibus semen excipientibus &asseruantibus.