# Historia anatomica 341

André Du Laurens, Historia anatomica, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/341

Sunt in exortu satis crassa, fungosa, conuoluta, & ad humillimam testium sedem contorta; mox vbi aliquantulum à testibus recesserunt, nerui crassioris instar teretia candidaque apparent, exiguam & ferè insensilem cauitatem habentia; semen enim igneę & aëreae naturę cùm sit ratione τῶν ἐνορμώντων, id est, spirituum quibus turget ea facilè permeat. Vasa haec eodem assurgunt itinere, quo praeparantia deorsum deflectebantur, per peritonaei scilicet productionem, vnde obliquo & flexuoso ductu ad vesicę vrinarię posteriorem & exteriorem partem delata, amplificantur, & in vesiculas mox describendas tota oblitescunt. His vnicum hoc munus concessum est, vt semen è testibus & epididymide in vesiculas tanquam penu & promptuarium transportent; coquendi enim & alterandi seminis nulla vis eis tribuitur. De partibus semen excipientibus & asseruantibus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
