# Historia anatomica 342.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 342.1 to 342.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/342.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/342.1

CAPVT VII. SSERVATVM in glandosis prostatis semen, copia turgens & qualitate sua pruriens, titillansque, exitum quaerit, libidinosas moQuet imagines, tandemque venerei obiecti praesentia, per canalem oblongum, fistulae modo excauatum, in matricis loculos, tanquam Thortum feracissimum, effunditur: non enim primarium fistulae huius vsum cum plerisque agnoscimus, vrinae excretionem; cum eunuchi sine ea vrinam reddant; sed seminis in vterum eiaculationem; propterea canalem hunc veteres Graeci & Latini multis nominibus ob miram eius in vteris rigandis excolendisque foecunditatem decorarunt; sua etiam scortatores, lenones, & mulierculae pro arbitrio nomina imposuerunt. Graecis ergo καυλὸς, σάθη, πέος, σαυνιον, τύλος, καπρὸς, κωλὴ, ἀναγκαῖον, ψωλὴ, ποσθὴ, κριθὴ, στῆμα, ἔμβολον, συριγγῶδες νεῦρον, φλέψ, γονίμη, οὐρὰ, αἰδὼς δέμας dicitur; Latinis penis, hasta, muto, verpa, mentula, priapus, scapus, veretrum, coles, caulis, virga, fascinus virilis, cauda salax, neruus fistularis, genitale: omnes verò κατʼ ἐξοχὴν, μόριον, id est, membrum virile appellarunt: hoc autem tribuit ei antiquitas propter foecunditatem. Huius situs nulli non cognitus est, externam quippe & extremam imi ventris partem occupat, ossi pubis primùm quidem adhaerens & ventri quasi infixum, dein extra ventrem pendens; pars ventri proxima & non pendula ὑπόστημα dicitur; pendula verò στῆμα appellatur. Penis structura talis est, qualis ad venereos congressus seminis eiaculationem & libidinis stimulos requirebatur, ex duobus scilicet neruis cauis, meatu vnico membranoso semini & vrinae communi, quatuor musculis, venis, arteriis, & neruis quamplurimis membrana neruosa & cute miro artificio fabrefacta. Est autem structurae totius haec ratio elegans. Debuit virile membrum, vt semen rectà & impetu in os vteri internum eiacularetur, ex aliqua parte constitui, quae & distendi cum duritie citra vteri molestiam, & flaccescere etiam posset. Os ad id munus obeundum ineptissimum erat, durius enim est nec vnquam cedit; itaque si vterum non disrumpat, summa certè afficiet molestia, nihil oblectabit: adde quòd nullus ossi spiritus, nullus sensus; at summa cum voluptate emittendum semen: mitto quàm fuisset incommodum & indecorum, pudendum prominens semperque erectum & durum, Arteria id fortasse commodiùs pręstasset, caua enim est, tunicam habet satis crassam & duram, quae spiritu sanguineque statim impletur moxque detumescit, sed perpetuus ille diastoles ac systoles motus, in nostra potestate non est, vt nobis pareat.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
