Latin
342.5 to 342.6
André Du Laurens, Historia anatomica 342.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vena immobilis quidem erat, sed tenuis &simplex eius tunica tensionem validam non ferret. Supererat ergo, vt ex neruosa substantia componeretur. At neruorum cùm tria essent genera: voluntarij, qui à cerebro &spinali medulla; tendines, qui à musculorum extremis; &ligamenta, quae ab ossibus oriuntur; voluntarij quia medullosi &molliores, ad eam tensionem non erant commodi, ligamenta ex ossibus orta, sensus omnino expertia titillationis sensum non excitarent: tendines cauitate destituebantur: peculiare ergo corpus, neruosum tamen, construendum fuit, quod &cauum esset, &sensu praeditum: cauum, vt spiritu &sanguine plenum tumeret, eoque vacuum concideret; sensile ad dulcedinem Veneris. Totum ergo penis corpus duobus neruis cauis, vtrinque vno, &canali medio constituitur. Nerui illi duo ligamentorum instar ex inferiore ossis pubis &superiore ischij parte orti, primùm discreti, mox coeuntes ad glandem vsque feruntur, ipsisque in extremo carnosa glandis substantia obnascitur. Tota horum interior substantia fistulae modo excauata, nigricans, fungosa &atro sanguine oppleta cernitur, ac si ex innumeris arteriarum, venarum, &neruorum surculis variè implicatis retia efformarentur. Quod videtur fortasse innuisse author libelli περὶ γονῆς, siue Hippocrates fuerit, siue Polybius, dum venas &neruos ab vniuerso corpore, in pudendum desinere scribit.