# Historia anatomica 342.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 342.5 to 342.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/342.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/342.5

Vena immobilis quidem erat, sed tenuis & simplex eius tunica tensionem validam non ferret. Supererat ergo, vt ex neruosa substantia componeretur. At neruorum cùm tria essent genera: voluntarij, qui à cerebro & spinali medulla; tendines, qui à musculorum extremis; & ligamenta, quae ab ossibus oriuntur; voluntarij quia medullosi & molliores, ad eam tensionem non erant commodi, ligamenta ex ossibus orta, sensus omnino expertia titillationis sensum non excitarent: tendines cauitate destituebantur: peculiare ergo corpus, neruosum tamen, construendum fuit, quod & cauum esset, & sensu praeditum: cauum, vt spiritu & sanguine plenum tumeret, eoque vacuum concideret; sensile ad dulcedinem Veneris. Totum ergo penis corpus duobus neruis cauis, vtrinque vno, & canali medio constituitur. Nerui illi duo ligamentorum instar ex inferiore ossis pubis & superiore ischij parte orti, primùm discreti, mox coeuntes ad glandem vsque feruntur, ipsisque in extremo carnosa glandis substantia obnascitur. Tota horum interior substantia fistulae modo excauata, nigricans, fungosa & atro sanguine oppleta cernitur, ac si ex innumeris arteriarum, venarum, & neruorum surculis variè implicatis retia efformarentur. Quod videtur fortasse innuisse author libelli περὶ γονῆς, siue Hippocrates fuerit, siue Polybius, dum venas & neruos ab vniuerso corpore, in pudendum desinere scribit.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
