# Historia anatomica 343

André Du Laurens, Historia anatomica, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/343

φλέβες (inquit) καὶ νεῦρα, ἀπὸ παντὸς τοῦ σώματος τείνουσιν ἐς τὸ αἰδοῖον. Inter duo haec corpora conspicuus est meatus semini & vrinae communis, quem οὐρήθραν vocant, aut fistulam vrinariam. Nihil autem est aliud quàm vesicae substantia ad penis fines elongata, vel, si mauis, vesicae collum productius. Accedunt tertiò ad penis structuram musculi quatuor; quorum duo secundum illius longitudinem & posteriorem partem feruntur, à superiore ossis ischij parte orti, alij à lateribus ossis pubis orti, per latera penis feruntur. Illi excretioni seminis; hi erectioni & dilatationi penis aliquo modo inseruiunt. Quòd autem seminis excretio à musculis iuuetur, id inter cętera testatur, quòd in epilepsia, conuulsis & compressis musculis, fiat glandularum expressio & excretio seminis inuoluntaria. Sunt etiam venae & arteriae quamplurimae vtrumque sanguinem & spiritum deferentes, vt dum coëundi incessit libido, flaccescens & rugosus penis attollatur, tendatur & rigeat. Sparguntur illuc quoque exigui neruorum surculi, quos sacra medulla suppeditat. Totum hoc corpus tam miro artificio contextum, membrana neruosa, cute & cuticula tegitur. Nam adipem nullum hîc cernere liceat, ne in molem immensam excresceret penis, & ne tensioni ob mollitiem esset impedimento. Est homini breuior quàm caeteris animalibus, penis, ob rationem coitus. Bruta enim à tergo congrediuntur, neque per mutuum ample xum coeunt, vt homines. Dicunt mulierculae ad mentulae longitudinem multum facere, si vasa vmbilicalia ab obstetrice statim edito puello longè ab vmbilico deligentur; quod rationi non aduersatur; ourachos enim vesicae continuus est, ductus autem semini & vrinę communis, qui penis partem constituit, nihil aliud est quàm vesicae collum productius. Ad penis extremum apparet βαλανος seu glans, caput penis, pars carnosa; caeteris mollior, ne vterum laederet; in acutum vergens, vt melius ingrederetur; & valde sensilis, ad pruritum: sanguine & spiritibus impleta distenditur & rubet, illis refugientibus corrugatur & pallet. Habet hoc peculiare, quòd etsi prematur digitis & constringatur, non dolet, sed maiori afficitur voluptate; opus, meo iudicio, ridentis Naturae. Glandis substantia spongiosa est, intus tamen solida, non caua. Huic toti nulla cutis haeret proximè vt neruis cauis, sed membrana tenuissima proximè ipsam inuestit: eam tamen penis cutis producta & velut reflexa tegit, quam praeputium vocant à putando, Graecis ποσθὴ dicitur. Pars verò pręputij prominentior ἀκροπόσθιον dicitur. Glandem pręputio alligat vinculum κυνων dictum, καὶ κινοδέσμιον, id est, caninum vinculum; aliis χαλινὸς, frenum, sibula. Circulus verò glandem coronae modo cingens, στεφανὴ, corona appellatur; inferior penis pars in longitudinem vergens, ραφὴ dicitur, quasi sutura; quae verò ad vsque sedem producitur, ταῦρος. Postremò spatium penem & anum intercedens περίναιον & semen appellatur, aut interfoemineum. E, ET Nig. 5. ἐπὶ τοῦ μ Meatus semini & vrinae communis. Musculi penis. Musculas excretionem seminis iuuare, Venae & arteriae. Nerui. Cur adeps nullus in pene. Cur breuior penis in homine. Balanus quid. Praeputium. Frenum. Corona. Sutura. Taurus. Galenus defenditur. Testium vires maximae. Temperiei immutatis à resiebus. Habitus muratio. Morum alteratio. Opinis Aristotelis. Causae alterationis illius. An testes principes sint partes.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
