Latin
344.5 to 344.7
André Du Laurens, Historia anatomica 344.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Adde quod Eunuchus nulla pietate mouetur, Nec generi natisque cauet. Septimo tamen institutionis Cyri scribitur, &quietum esse hoc genus, &attentum, &in primis fidele. Sed vnde tam subita temperamenti, habitus &morum alteratio? Putat Aristoteles tendi cor à testibus itaque illis exectis laxari cor afficique commune principium, quia vires neruosae in suo principio laxantur, vt in fidiculis apparet, quae tensae acutiùs resonant. Execta ergo mutari vult in foeminam tum voce, tum forma affecto corde: vna enim parte opportuna mutata, tota animalis forma immutatur, quia principium licèt mole exiguum sit, viribus tamen est maximum. Sed ridicula haec esse docet Galenus, primo De semine, &nos sequenti exercitatione fusiùs demonstrabimus: nam nec cordis robur ex testium contentione pendet, sed à propria temperie, nec si tensione eguisset cor, testes ad id fuissent commodi. Communis opinio est, recalescere membra à testibus coloris quodam velut repercussu. Verùm cùm mollis sit &rara testium substantia, fiat autem reflexio valida à densis &cauis corporibus, exiguam &leuem illam reflexionem, tanti caloris authorem esse non puto. Galenus ad natiuam &insitam testium temperiem refert; in illis enim alterum natiui caloris fontem statuit, 1. De semine. Crediderim ego, non tam natiua temperie calidos esse testes, quia exangues &glandibus similes, quàm influente, ratione quippe contenti seminis, cuius praesentia totum corpus incalescit, turget, furit: at semen Hippocrati igneum dicitur &aëreum. Qualitas ergo seminalis momento totum immutat, vt minima lethalis veneni portiuncula. Postremò animalia non execta pluribus agitantur motibus, motus calorem excitat &auget, quem hebescere cogit quies. Sed video quosdam Galenum Galeno obiicientes.