# Historia anatomica 346.4-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 346.4 to 346.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/346.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/346.4

turget hoc vndiquaque spiritibus, qui orgasmum, id est, impetum faciunt Hippocrati 6. Epidem. Obiicies semen arterioso sanguine crassius esse: at eget spirituosus sanguis canali conspicuo, & manifeste cauo, arteria quippe. Dic non eandem esse, sed disparem vtriusque rationem. Arteriosus enim sanguis copiosissimus esse debet, & continuo suo affluxu partes irradiare, tandemque ἀθρόως & confertim influere. Copiosus autem, continuus & subitus influxus non potest nisi per patentissimos ductus fieri. Sic venam arteriosam insignem & amplam construxit Natura, vt raro pulmoni & perpetuis motibus agitato nutriendo sufficeret. Semen verò sensim & paulatim in spermatica vasae influit, in quorum plexibus primùm praeparatur, mox per exiles meatus, & quasi fistulas, in testium substantiam corriuatur, tandem per eiaculatoria vasa, quae tota sunt quidem Gnραγεώδη: sed κοιλίαν, hoc est, sensilem cauitatem non habent, expellitur. Non igitur ea rectitudo, latitudo & amplificatio, quam somniat Aristoteles, requiritur ad coctionem & eiaculationem seminis. Sed pergamus Aristotelem lacessere. Quibus collisi, attriti & refrigerati sunt testes, hi ad Venerem sunt inepti, quibus tamen penduli sunt testes. Quibusdam animalibus testes intus sunt dorso alligati, nec vllatenus penduli: & mulierum testes intus sunt reconditi. Sed & si constructi essent testes, vt velut pondera meatus apertos retinerent, deberent in ipso coitu & seminis eiaculatione descendere, vt meatus apertos redderent; sed in coitu contrahi & ascendere testes videmus: non ergo in eum vsum constructi sunt quem voluit Aristoteles. Auerroes cùm harum rationum vim effugere non posset, ab Aristotelis, in cuius verba iurauerat, doctrina recedit, testibusque vim seminis procreatricem concedit. Secundum agnouit testium vsum Aristoteles ad robur & tensionem cordis, qui absurdissimus est. Nam perexigui sunt ponderis testes; nec pendent ex corde, nisi per arterias, non rectas, sed obliquas, easque haerentes & alligatas proximis. Quin etiam quibus pendentes sunt & relaxati testes, iis validius esset cor, quia intenderetur magis: at contrarium experiuntur mulierculae, & eos eneruatos vocant. Praeterea annon arctioribus vinculis spinę & dorso alligaretur cor, si tensione indigeret? Quid? annon iecur situ proximum, mole maximum, insigni vena alligatum, cordis tensioni magis inseruiret, quàm exiguum testis corpus? Vasa quae ad testes feruntur, variè sunt intorta, quae si extenderentur, ad genu vsque excurrerent. Mulieris & quae animalia testes abditos habent, cor languidum haberent. Post remo si à testibus tensionem & robur acciperet cor, cordis vires essent violente & aliunde venientes, quod in nobilissimo membro affirmare est absurdissimum. Ridicula est igitur & indigna tanto Philosopho sententia.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
