# Historia anatomica 348.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 348.5 to 348.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/348.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/348.5

Hi non vnica vestiuntur membrana, vt glandes, sed pluribus velantur tunicis: de quarum numero non satis inter Anatomicos constat: alij enim plures, alij pauciores statuunt. Nos quatuor, duas communes, scrotum & darton: totidemque proprias, quarum prior ἔλυβοειδης dicitur, posterior ὑμὴν νευρώδης, membrana neruosa. Vesalius vocat ἐπιδιδυμίδα: sed eum conuellit eleganter Fallopius. Est enim ἐπιδιδυμὶς corpus oblongum, candidumque, vtrique testi adhaerens, in quod vasorum spermaticorum anfractus desinunt. Id & nominis ἔτυμον, & Galeni auctoritas satis superque suadent. ἐπιδιδυμὲς, paruum testem denotat: vt ἐπιγλωττῆς, lingulam, ἐπιδερμὶς, cuticulam. Galenus lib. 1. De semine, cap. 15. & 16. ait ἐπιδιδυμίδα esse particulam capiti testium adhaerentem: libello De vteri dissectione, scribit testes foeminarum δαρτὸν habere. δαρτὸν autem appellat tunicam, immediatè, testium substantiam tegentem. At 14. De vsu part. scribit testes mulierum non habere niδιδυμίθα, aut si habent, ita esse exiguum, vt oculorum ferè aciem effugiat. Constat itaque epididymida De partibus generationi dicatis. epididymida membranam non esse, sed corpus testi adhaerens, quasi paruus testis ad seminis elaborationem comparatus. De testium & thoracis sympathia.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
