# Historia anatomica 351

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/351

Sed motus ille localis, quo in ampliorem molem assurgit, naturalis est, fitque à ligamentorum insita & vernacula facultate, qualis est vteri & cordis motus Illius quidem dum semen prolectat, huius verò dum aërem & sanguinem haurit. Non negauerim tamen iuuari aliquantulum naturalem hunc motum ac animali, quia musculi illi quatuor, exiles admodùm, distentum penem amplificant, & in eo statu continent ad tempus. Verùm obiiciet quis, non omnem colis erectionem praecedente imaginatione fieri, neque omnem cum voluptate esse. Nam qui gonorrhoea laborant Venerea, etiam nolentes arrigunt & cum dolore. Dico ex Galeni doctrina 6. De locis affect. cap. vltimo, erectionem penis duplicem esse, alteram κατὰ φύσιν id est, naturaliter constitutam, παρὰ φύσιν, alteram, hoc est, praeter naturam. Illa à nerui caui insita & vernacula facultate perficitur; haec spontanea est & iniussa. Illa cum voluptatis stimulis, haec citra illecebram. In illa primùm distenditur coles, deinde vaporoso imple tur spiritus in hac primùm impletur, deinde distenditur. Denique eadem est vtriusque inflationis, quae & duplicis motus in corde ratio. In cordis naturali motu, qui à vitali facultate perficitur, quia dilatatur cor impletur aëre & sanguine, quia contrahitur, vacuatur: at in cordis motu deprauato, παλμον vocant, quia impletur, distenditur cor. Sic folles fabrorum quia dilatantur statim ad vacui fugam aëre implentur; vtres verò, quia vino aut oleo implentur, dilatantur. Naturalis ergo penis erectio perpetuò pręcedente fit imaginatione, & voluptatem habet semper comitem; de qua quaestionem intelligi volumus. Inflatio autem morbosa, quam priapismum vocat Galenus, sponte & citra libidinis stimulum perficitur. Huius caussa est plenitudo à flatu crassiore: argumento est motionis celeritas. Violentus enim & subitus motus à spiritu est, non ab humore, Galeno libello De palpitatione. Flatus hic vel in neruis, & ligamentis cauis generationem habet, vel eò per arteriarum ora ampliora transfertur: generatur autem vapor ab humoribus crassis. Sic melancholici priapismo saepè tentantur, vt & elephantici, qua ratione veteres hunc affectum Satyrias in appellarunt. De situ glandularum prostatum. QVAEST. VII. E glandularum prostatum situ certant Anatomici. Sunt, qui infra musculum σφιγκτῆρα sitas putant: alij supra. Ego & αυτότα & ra&tione ductus, posteriori assentior sententiae. Si enim infra sphincteri sitę essent glandulae, nunquam sine vrina semen excerneretur, & in gonorrhoea cum semine egrederetur etiam lotium; aperto quippe sphinctere qui ianitoris vicem gerit. Quinetiam vrina super haec glandosa corpora semper fluitaret, eaque tandem acrimonia sua roderet afficerentque. Sunt ergo supra sphincterem sitae glandulae, quas προστάτας ἀδενοειδεῖς vocant, quarum inflammatio & vlcus gonorrhoeam parit Veneream. Legite quae libro 5. in controuersiis musculorum, contra Vesalium annotauimus, Quomodo distinguantur virorum & multerum genitalia. Vasa praeparantia quatuor. Distributio vasorum. Epididymis. Deferentia vasa duo. Insertio vasorum. Obseruationostra de ductu quo grauidae semen eiaculantur. Cur in grauidis meatus ille efformandus fuit. De mulierum genitalibus, ac primùm de vasis semen praeparantibus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
